Jump to content

Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/91

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

xc VITA TIBULLI.

ves, utiles sunt. Obiit adolescens[1], ut indicat Epitaphium infra scriptum:

Te quoque Virgilio comitem non aequa Tibullum
   Mors juvenem campos misit in Elysios,
Ne foret aut Elegis molles qui fleret amores,
   Aut caneret forti regia bella pede.


________________________________
TIBULLI VITA

AUCTORE HIERONYMO ALEXANDRINO

[2]

Albius Tibullus eques illustris et insignis forma in urbe romana ubi natus pergratus et militaribus ‡ et togatis signis fuit quum vir esset doctus † nec ‡ ut solent quidam vultum austeꝝ‡ et tristem sed hylarem ‡ et iocundum erga omnes habuit† Quippe Tibullus statura pulcher ‡ corpore agilis Facie iocundus ‡ lingua comis ‡ moribus dulcis ‡ et familiaris erat ‡ Ante alios vero sibi omni officio ‡ et benevolentia Messalla corvinus favit † Erat hic orator insignis ‡ atque conscilio et opera Octavius princeps gravibus in rebus ac maximis utebatur ‡ Amavit qui-

  1. Adolescens. Fort juvenis. Sic enim in ipso carmine subjecto : tempore Virgilii, additur apud Broukhusium. Burm. Libri omnes habent adolescens.
  2. Exstat haec Vita etiam in Cod. Colbertino et Ed. Venet. an. 1475. Auctorem esse Hieronymum, patet e Vita Propertii , in cujus fine legitur : Vale gratissime 1ector ‡ et memor Hieronimi Alexandrini (mi) ‡ qui tibi tris uitas clarissimorum poetarum in lucem dedit Catulli Tibulli ‡ et Proptii †