CLARORUM ALIQUOT VIRORUM
DE
ALBIO TIBULLO
TESTIMONIA ET JUDICIA,
EX CETERIS, QUÆ PASSIM VOLGATA SUNT, SELECT
__________________
Q. HORATIUS FLACCUS, Od. XXXIII, Lib. I.
Albi, ne doleas plus nimio, memor
Immitis Glycerae, neu miserabiles
Decantes elegos, cur tibi junior
Laesa praeniteat fide.
|
Idem, Lib. I , Epist. iv.
Albi, nostrorum sermonum candide judex,
Quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat? etc.
|
Paulo post:
Non tu corpus eras sine pectore. Di tibi formam,
Di tibi divitias dederant, artemque fruendi.
|
P. OVIDIUS NASO, Amor. Lib. III, Eleg. ix.
Memnona si mater, mater ploravit Achillem,
et tangunt magnas tristia fata deas,
flebilis indignos, Elegia, solve capillos!
a, nimis ex vero nunc tibi nomen erit! —
ille tui vates operis, tua fama, Tibullus
ardet in extructo, corpus inane, rogo.
ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram
et fractos arcus et sine luce facem;
adspice, demissis ut eat miserabilis alis
pectoraque infesta tundat aperta manu!
excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli,
oraque singultu concutiente sonant.
|