Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/243

E Wikisource
Haec pagina emendata est
224
DE MONARCHIA.


cupatur Imperium: et de iis, ut prædictum est, propositum est sub adsignato principio inquisitionem facere secundum jam tactum ordinem. Prima itaque quæstio sit: Utrum ad bene esse mundi, Monarchia temporalis necessaria sit. Hoc equidem, nulla vi rationis vel auctoritatis obstante, potissimis et patentissimis argumentis ostendi potest; quorum primum ab auctoritate Philosophi adsumatur de suis Politicis. Adserit enim ibi venerabilis ejus auctoritas, «quod quando aliqua plura ordinantur ad Unum, oportet unum eorum regulare seu regere, alia vero regulari seu regi.» Quod quidem non solum gloriosum Auctoris nomen facit esse credendum, sed ratio inductiva. Si enim consideremus unum hominem, hoc in eo contingere videbimus; quia cum omnes vires ejus ordinantur ad felicitatem, vis ipsa intellectualis est regulatrix et rectrix omnium aliarum, aliter ad felicitatem pervenire non potest. Si consideremus unam domum, cujus finis est, domesticos ad bene vivendum præparare, unum oportet esse qui regulet, et regat, quem dicunt patremfamilias, aut ejus locum tenentem, juxta Philosophum dicentem: Omnis domus regitur a senissimo. Et hujus, ut ait Homerus, «est regulare omnes, et leges imponere aliis.» Propter quod proverbialiter dicitur illa maledictio: Parem habeas in domo. Si consideremus vicum unum, cujus finis est commoda tam personarum quam rerum auxiliatio, unum oportet esse aliorum regulatorem, vel datum ab aliis, vel ex ipsis præeminentem, consentientibus aliis: aliter ad illam mutuam sufficientiam non solum non pertingitur, sed aliquando pluribus præminere volentibus, vicinia tota destruitur. Si vero unam