ordo partium exercitus inter se, et ordo earum ad ducem. Ordo partium ad unum est melior, tanquam finis alterius, est enim alter propter hunc, non e converso. Unde si forma hujus ordinis reperitur in partibus humanæ multitudinis, multo magis debet reperiri in ipsa multitudine, sive totalitate, per vim syllogismi præmissi; cum sit ordo melior, sive melior forma ordinis. Sed reperitur in omnibus partibus humanæ multitudinis, ut per ea, quæ dicta sunt in Capitulo præcedenti, satis est manifestum; ergo et in ipsa Totalitate reperiri debet. Et sic omnes partes prænotatæ, et ipsa regimina, et ipsa regna ordinari debent ad unum Principem, sive Principatum: hoc est, ad Monarcham, sive Monarchiam.
Caput IX.
Sicut Universitas humana ad Deum, ita regna et gentes ad Monarcham respondere debere.
Amplius, humana Universitas est quoddam totum ad quasdam partes; et est quædam pars ad quoddam totum. Est enim quoddam totum, ad regna particularia, et ad gentes, ut superiora ostendunt; et est quædam pars ad totum Universum: et hoc est de se manifestum. Sicut ergo inferiora humanæ Universitatis bene respondent ad ipsam, sic ipsa bene debet respondere ad suum Totum. Partes ejus bene respondent ad ipsam per unum principium tantum, ut ex superioribus collegi potest de facili; ergo et ipsa per unum principium ad Universum, sive ad ejus Principem, qui Deus est; et Monarchia simpliciter bene respondet per unum princi-