Caput XI.
Homines qui filii sunt Cœli, vestigia Cœli imitari debere.
Item bene se habet, et optime, omnis filius, cum vestigia perfecti patris, in quantum propria natura permittit, imitatur. Humanum Genus filius est Cœli, quod est perfectissimum in omni opere suo: «Generat enim homo hominem, et Sol;» juxta Philosophum in secundo de Naturali auditu. Ergo optime se habet humanum Genus, cum vestigia Cœli, in quantum propria natura permittit, imitatur. Et cum Cœlum totum unico motu, scilicet primi Mobilis, et unico Motore qui Deus est, reguletur in omnibus suis partibus, motibus et motoribus, ut philosophando evidentissime humana ratio deprehendit: si vere syllogizatum est, humanum Genus tunc optime se habet, quando ab unico Principe, tamquam ab unico Motore, et unica Lege, tamquam ab unico motu, in suis motoribus et motibus reguletur. Propter quod necessarium apparet ad bene esse mundi, Monarchiam esse, sive unicum Principatum, qui Imperium appellatur. Hanc rationem suspicabatur Boetius dicens:
- «O felix hominum genus,
- Si vestros animos Amor,
- Quo cœlum regitur, regat!»
Caput XII.
Ut cuncta litigia dirimantur, summo Judice opus esse.
Ubicunque potest esse litigium, ibi debet esse judicium: aliter esset imperfectum, sine proprio perfectivo: