Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/263

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
244
DE MONARCHIA.


præeminentiam fremuisse: quum videam populos vana meditantes, ut ipse solebam: quum insuper doleam Reges et Principes in hoc uno concordantes, ut adversentur Domino suo, et Uncto suo Romano Principi. Propter quod derisive, non sine dolore quodam, cum Illo clamare possum, pro Populo glorioso et pro Cesare, qui pro Principe Cœli clamabat: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt Reges terræ, et Principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Verum, quia naturalis amor diuturnam esse derisionem non patitur, sed ut Sol æstivus, qui disjectis nebulis matutinis, oriens luculenter irradiat, derisione omissa, lucem correctionis effundere mavult; ad disrumpendum vincula ignorantiæ Regum atque Principum talium, et ad ostendendum Genus humanum liberum a jugo ipsorum, cum Propheta sanctissimo me subsequenter hortabor, subsequentia adsumens: Disrumpamus, videlicet, vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
  Hæc equidem duo fient sufficienter, si secundam partem præsentis propositi prosequutus fuero, et instantis quæstionis veritatem ostendero. Nam per hoc, quod Romanum Imperium de Jure fuisse monstrabitur, non solum ab oculis Regum et Principum, qui gubernacula publica sibi usurpant, hoc ipsum de Romano populo mendaciter existimantes, ignorantiæ nebula eluetur; sed mortales omnes esse se liberos a jugo sic usurpantium recognoscent. Veritas autem quæstionis patere potest non solum lumine Rationis humanæ, sed et radio divinæ Auctoritatis. Quæ duo cum simul ad unum concurrunt, Cœlum et Terram simul assentire necesse est.