Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est
25
LIBER PRIMUS.


primitus, primum hominem direxisse locutionem, rationabiliter dicimus ipsum Loquentem primum, mox, postquam afflatus est ab animante virtute, incunctanter fuisse locutum. Nam in homine sentiri humanius credimus, quam sentire, dummodo sentiatur, et sentiat tanquam homo. Si ergo Faber ille, atque perfectionis principium et amator, afflando, primum hominem omni perfectione complevit, rationabile nobis apparet, nobilissimum animal non ante sentire, quam sentiri cœpisse. Si quis vero fatetur contra objiciens, quod non oportebat illum loqui, cum solus adhuc homo existeret, et Deus omnia sine verbis arcana nostra discernat, etiam ante quam nos; cum illa reverentia dicimus, qua uti oportet, cum de æterna Voluntate aliquid judicamus, quod licet Deus sciret, imo præsciret (quod idem est quantum ad Deum), absque locutione conceptum primi Loquentis, voluit tamen et ipsum loqui, ut in explicatione tantæ dotis gloriaretur Ipse, qui gratis dotaverat: et ideo divinitus in nobis esse credendum est, quod actu nostrorum affectuum ordinato lætamur. Et hinc penitus eligere possumus locum illum, ubi effutita est prima locutio: quoniam si extra Paradisum afflatus est homo, extra; si vero intra, intra fuisse locum primæ locutionis conjicimus.


Caput VI.

Sub quo idiomate primum locutus est Homo, et unde fuit auctor hujus operis.


  Quoniam permultis ac diversis idiomatibus negotium exercitatur humanum, ita quod multi multis non