Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/49

E Wikisource
Haec pagina emendata est
30
DE VULGARI ELOQUENTIA.


rumque finibus, et Oceano limitantur) solum unum obtinuit idioma, licet postea per Sclavones, Ungaros, Teutonicos, Saxones, Anglicos, et alias nationes quamplures, fuerit per diversa Vulgaria derivatum; hoc solo fere omnibus in signum ejusdem principii remanet, quod quasi prædicti omnes affirmando respondent. Ab isto incipiens idiomate, videlicet a finibus Ungarorum versus Orientem, aliud occupavit totum quod ab inde vocatur Europa, nec non ulterius est protractum. Totum autem, quod in Europa restat ab istis, tertium tenuit idioma, licet nunc trifarium videatur. Nam alii Oc, alii Oil, alii affirmando loquuntur, ut puta Hispani, Franci et Latini. Signum autem quod ab uno eodemque idiomate istarum trium gentium progrediantur Vulgaria, in promptu est, quia multa per eadem vocabula nominare videntur, ut Deum, Cœlum, Amorem, Mare, Terram, et Vivit, Moritur, Amat, et alia fere omnia. Istorum vero proferentes Oc, Meridionalis Europæ tenent partem Occidentalem, a Januensium finibus incipientes. Qui autem dicunt, a prædictis finibus Orientalem tenent, videlicet usque ad promontorium illud Italiæ, qua sinus Adriatici maris incipit, et Sicilia. Sed loquentes Oil, quodammodo Septemtrionales sunt respectu istorum; nam ab Oriente Alamannos habent et a Septemtrione ab Occidente Anglico mari vallati sunt, et montibus Aragonise terminati, a Meridie quoque Provincialibus, et Appennini devexione clauduntur.