quod humana corda versare potest; ita ut nolentem, volentem, et volentem, nolentem faciat, velut ipsum et fecit, et facit? Quod autem honore sublimet, in promptu est. Nonne domestici sui Reges, Marchiones, et Comites, et Magnates quoslibet fama vincunt? Minime hoc probatione indiget. Quantum vero suos familiares gloriosos efficiat, nos ipsi novimus, qui hujus dulcedine gloriæ nostrum exilium postergamus. Quare ipsum Illustre merito profiteri debemus.
Caput XVIII.
Quare hoc Idioma vocetur Cardinale, Aulicum et Curiale.
Neque sine ratione ipsum Vulgarem Illustrem decoramus adjectione secunda, videlicet ut id Cardinale vocemus: nam sicut totum ostium cardinem sequitur, et quo cardo vertitur, versatur et ipsum, sive introrsum sive extrorsum flectatur: sic et universus municipalium Vulgarium grex vertitur et revertitur, movetur et pausat secundum quod istud; quod quidem vere paterfamilias esse videtur. Nonne quotidie extirpat sentosos frutices de Italica silva? nonne quotidie vel plantas inserit, vel plantaria plantat? quid aliud agricolæ sui satagunt, nisi ut admoveant, et removeant, ut dictum est? Quare prorsus tanto decorari vocabulo promeretur.
Quia vero Aulicum nominamus, illud causa est, quod si Aulam nos Itali haberemus, palatinum foret: nam si Aula totius Regni communis est domus, et omnium Regni partium gubernatrix augusta, quicquid tale est, ut omnibus sit commune, nec proprium ulli,