Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/75

E Wikisource
Haec pagina emendata est
56
DE VULGARI ELOQUENTIA.


autem modus Cantionum sit talis, ut dictum est, pluribus potest rationibus indagari. Prima quidem quia, cum quicquid versificamur sit Cantio, solæ Cantiones hoc vocabulum sibi sortitæ sunt: quod nunquam sine vetusta provisione processit. Adhuc, quicquid per se ipsum efficit illud, ad quod factum est, nobilius esse videtur, quam quod extrinseco indiget; sed Cantiones per se totum quod debent, efficiunt, quod Ballatæ non faciunt (indigent enim plausoribus, ad quos editæ sunt): ergo Cantiones nobiliores Ballatis esse sequitur æstimandas, et per consequens nobilissimum aliorum esse modum illarum: cum nemo dubitet, quin Ballatæ Sonitus nobilitate modi excellant. Præterea illa videntur nobiliora esse, quæ conditori suo magis honoris afferunt: sed Cantiones magis honoris afferunt suis conditoribus, quam Ballatæ: ergo nobiliores sunt, et per consequens modus earum nobilissimus aliorum. Præterea, quæ nobilissima sunt, carissime conservantur; sed inter ea quæ cantata sunt, Cantiones carissime conservantur, ut constat visitantibus libros: ergo Cantiones nobilissimæ sunt, et per consequens modus earum nobilissimus est. Adhuc in artificiatis illud est nobilissimum, quod totam comprehendit artem: cum ergo ea, quæ cantantur, artificiata existant, et in solis Cantionibus ars tota comprehendatur, Cantiones nobilissimæ sunt, et sic modus earum nobilissimus aliorum. Quod autem tota comprehendatur in Cantiones ars cantandi poetice, in hoc patet, quod quicquid artis reperitur, in ipsis est, sed non convertitur hoc. Signum autem horum, quæ dicimus, promptum in conspectu habetur: nam quicquid de cacuminibus illustrium capitum poetantium profluxit