Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/77

E Wikisource
Haec pagina emendata est
58
DE VULGARI ELOQUENTIA.


virtutem in cœnum cespitare necesse sit. Hoc est, quod magister noster Horatius præcipit, cum in principio Poeticæ, «Sumite materiam vestris, qui scribitis, æquam Viribus,» dicit.
  Deinde in iis, quæ dicenda occurrunt, debemus discretione potiri, utrum tragice, sive comice, sive elegiace sint canenda. Per Tragœdiam, Superiorem stilum intelligimus; per Comœdiam, Mediocrem; per Elegiam stilum intelligimus Inferiorem. Si tragice canenda videntur, tunc adsumendum est Vulgare Illustre, et per consequens Cantionem ligare. Si vero comice, tunc quandoque illustre, quandoque humile Vulgare sumatur; et ejus discretionem in IV hujus (Operis) reservamus ostendere. Si autem elegiace, solum humile nos oportet sumere. Sed omittamus alios, et nunc, ut conveniens est, de Stilo tragico, pertractemus.
  Stilo equidem tragico tunc uti videmur, quando cum gravitate sententiæ, tam superbia carminum, quam constructionis elatio, et excellentia vocabulorum concordat. Sed quia, si bene recolimus, summa summis esse digna jam fuit probatum, et iste, quem tragicum appellamus, summus videtur esse stilorum, illa quæ summe canenda distinximus, isto solo sunt stilo canenda, videlicet Salus, Amor et Virtus, et quæ propter ea concipimus, dummodo nullo accidente vilescant. Caveat ergo quilibet, et discernat ea, quæ dicimus; et quando tria hæc pure cantare intendit, vel quæ ad ea directe et pure sequuntur, prius Helicone potatus, tensis fidibus adsumat secure plectrum, et cum more incipiat. Sed Cantionem, atque discretionem hanc, sicut decet, facere, hoc opus et labor est; quoniam nunquam sine