Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/79

E Wikisource
Haec pagina emendata est
60
DE VULGARI ELOQUENTIA.


Cantiones illustres incipientes ab illo, ut Gerardus de Bornello:

«Ara auziretz encabalitz chantars.»

Quod carmen licet decasyllabum videatur, secundum rei veritatem, endecasyllabum est: nam duæ consonantes extremæ non sunt de syllaba præcedente. Et licet propriam vocalem non habeant, virtutem syllabæ non tamen amittunt. Signum autem est, quod rithimus ibi una vocali perficitur, quod esse non posset, nisi virtute alterius ibi subintellectæ.

Rex Navarriæ:
«De fin Amor si vient sen et bonté.»

Ubi si consideretur accentus, et ejus pausa, endecasyllabum esse constabit.

Guido Guinicelli:
«Al cuor gentil ripara sempre Amore.»
Judex de Columnis de Messana:
«Amor, che longamente m’hai menato.»
Renaldus de Aquino:
«Per fino Amore vo sì lietamente.»
Cinus Pistoriensis:
«Non spero che giammai per mia salute.»
Amicus ejus:
«Amor, che muovi tua virtù dal cielo. »

Et licet hoc endecasyllabum celeberrimum carmen, ut dictum est, videatur omnium aliorum, si eptasyllabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum