quos informare intendimus, sola vocabula nobilissima in cribro tuo residere curabis. In quorum numero, nec puerilia propter sui simplicitatem, ut Mamma et Babbo, Mate et Pate; nec muliebria propter sui mollitiem, ut dolciada et placevole; nec silvestria, propter asperitatem, ut greggia, et cætera; nec urbana lubrica et reburra, ut femina et corpo, ullo modo poteris conlocare. Sola etenim pexa, irsutaque urbana tibi restare videbis, quæ nobilissima sunt, et membra Vulgaris illustris. Et pexa vocamus illa, quæ trisyllaba, vel vicinissima trisyllabilitati, sine aspiratione, sine accentu acuto, vel circumflexo, sine z vel x duplicibus, sine duarum liquidarum geminatione vel sine positione immediate post mutam duplicatam, quasi loquentem cum quadam suavitate relinquunt, ut Amore, donna, disio, virtute, donare, letizia, salute, securitate, difesa. Irsuta quoque dicimus omnia, præter hæc, quæ vel necessaria, vel ornativa videntur Vulgaris Illustris. Et necessaria quidem appellamus, quæ campsare non possumus, ut quædam monosyllaba, ut sì, vo, me, te, se, a, e, i, o, u, interjectiones, et alia multa. Ornativa vero dicimus omnia polisyllaba, quæ mixta cum pexis pulchram faciunt armoniam compaginis, quamvis asperitatem habeant adspirationis, et accentus, et duplicium, et liquidarum, et prolixitatis, ut Terrà, honore, spezza, gravitate, alleviato, impossibilitate, benavventuratissimo, avventuratissimamente, disavventuratissimamente, sovramagnificentissimamente, quod endecasyllabum est. Posset adhuc inveniri plurium syllabarum vocabulum, sive verbum, sed quia capacitatem nostrorum omnium carminum superexcedit, rationi præsenti non videtur obnoxium, sicut et illud Onorifi-