Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/86

E Wikisource
Haec pagina emendata est
67
LIBER SECUNDUS.


latione proferatur, sive non, et sic est passio. Nam tunc agitur, modo vero agere videtur in alium, et sic tunc alicujus actio, modo quoque passio alicujus videtur. Et quia prius agitur ipsa, quam agat, magis, immo prorsus, denominari videtur ab eo quod agitur (et est actio alicujus), quam ab eo quod agit in alios. Signum autem hujus est, quod nunquam dicimus: hæc est Cantio Petri eo quod ipsam proferat, sed eo quod fabricaverit illam. Præterea distinguendum est, utrum Cantio dicatur fabricatio verborum armonizatorum, vel ipsa modulatio. Ad quod dicimus, quod nunquam modulatio dicitur Cantio, sed sonus, vel tonus, vel nota, vel melos. Nullus enim tubicen, vel organista, vel citharædus melodiam suam Cantionem vocat, nisi in quantum nupta est alicui Cantioni, sed armonizantes verba, opera sua Cantiones vocant. Et etiam talia verba in chartulis, absque prolatore jacentia, Cantiones vocamus; et ideo Cantio nil aliud esse videtur, quam actio completa dictantis verba modulationi armonizata. Quapropter tam Cantiones, quas nunc tractamus, quam Ballatæ et Sonitus, et omnia cujuscumque modi verba sint armonizata Vulgariter et regulariter, Cantiones esse dicimus. Sed quia sola Vulgaria ventilamus, regulata liquentes, dicimus vulgarium Poematum unum esse supremum, quod per superexcellentiam Cantionem vocamus; quod autem supremum quid sit Cantio, in tertio hujus Libri capitulo est probatum. Et quoniam quod diffinitum est, pluribus generale videatur, resumentes diffinitum jam generale vocabulum, per quædam differentias solum, quod petimus, distinguamus. Dicimus ergo quod Cantio, prout nos quærimus, in quantum per superexcellentiam di-