Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/88

E Wikisource
Haec pagina emendata est
69
LIBER SECUNDUS.


induere. Per quod patet, quod ipsa, de qua loquimur, erit conterminatio, sive compages omnium eorum, quæ Cantio sumit ab arte; quibus devaricatis, quam quærimus, descriptio innotescit. Tota igitur ars Cantionis circa tria videtur consistere, primo circa cantus divisionem, secundo circa partium habitudinem, tertio circa numerum carminum et syllabarum. De rithimo vero mentionem non facimus, quia de propria Cantionis arte non est. Licet enim in qualibet Stantia rithimos innovare, et eosdem reiterare ad libitum; quod, si de propria Cantionis arte rithimus esset, minime liceret, quod dictum est. Si quid autem rithimi servare interest hujus quod est artis, comprehendetur ibi, cum dicemus partium habitudinem. Quare hic colligere possumus ex prædictis diffinientes, et dicere: Stantiam esse, sub certo cantu et habitudine, limitatam carminum et syllaharum compagem.


Caput X.

Quid sit cantus Stantiæ, et quod Stantia variatur pluribus modis in Cantione.


  Scientes quod rationale animal homo est, et quod sensibilis anima et corpus est animal, et ignorantes de hac anima, quid ea sit, vel de ipso corpore, perfectam hominis cognitionem habere non possumus; quia cognitionis perfectio uniuscujusque terminatur ad ultima elementa, sicut Magister sapientum in principio Physicorum testatur. Igitur ad habendam Cantionis cognitionem, quam inhiamus, nunc diffinientia suum dif-