468 ANNALES DE WIGORNIA.
vicit pugilem Philippi de Stoke. Item obiit Humfridus de Boun comes Herfordiæ, et apud Lantoniam juxta Gloucestriam sepelitur. Per idem tempus datis a nobis xxx. marcis domino Roberto de Mortuomari, remansit nobiscum advocatio ecclesiæ de Duderhulle. Hoc anno justiciarii itinerantes sederunt Wygorniæ.[1]
Item eodem anno peperit domina Alienora regina Angliæ filium apud Baionam in Vasconia in vigilia Sanctæ Katerinæ virginis, et baptizatus [est] a Waltero Exoniæ episcopo, et vocatum est nomen ejus Alfonsus post regem Hyspaniæ, qui eum ibidem de sacro fonte levavit; et confirmatus fuit ab archiepiscopo Auxicano.[2]
Item orta est magna dissentio inter dominum regem Edwardum et Gastonem de Bierna in Vasconia. Item Sarraceni de Hyspania, absente rege Castellæ,[3] qui occasione regni Alemanniæ, qui suum per electionem de se aliquando factam esse dicebat, et extra regnum suum tunc agebat apud Belkare[4] cum Papa Gregorio rem de pace tractaturus, portum transeuntes magnam Christianorum stragem fecerunt, ubi archiepiscopus Arroganensis, filius regis Arroganiæ,[5] interfectus est: at postmodum prævalentibus Christianis, succubuerunt usque ad quinque milia Sarracenorum et amplius.
Rex ad parliamentum Westmonasterii omnes nobiles regni sui jusserat congregari; in quo statuta multa ad utilitatem regni fuerunt publicata; inter quæ Judæis interdicta fuit effrænata licentia usurandi. Et ut possint a Christianis discerni, præcepit dominus rex quod ad instar tabularum ad unius palmæ longitudinem signa ferrent in exterioribus indumentis. Gasto de Bierna, vir potens et nobilis de Vasconia, regis consanguineus, sed ejus adversarius capitalis, per regem Franciæ ad regem Angliæ mittebatur: qui in carcere diutius tenebatur, remissus ad propria post pristinam cautionem. Circa Nativitatem beatæ Mariæ Virginis dominus rex in partibus Cestriæ moram traxit, qui Leulinum principem Walliæ personaliter ad se nolentem accedere citari jussit ad parliamentum suum Westmonasterii, ad quod accedere[6] recusavit, dicens se ad memoriam revocasse mortem patris sui Griffini, qui de Turri Londoniarum cecidit, et fractis cervicibus expiravit. Tertio idus Septembris, factus est generalis inter horam diei primam
AT». 1275.
Advowson
of Dodder-
hill.
Justices at
Worcester,
f. 139.
Birth of
prince
Alphonso.
Disturb-
ance in
Gascony.
The Sara-
cens in
Spain.
Laws re-
specting
the Jews.
Gaston de
Bearne.
Llewellyn
cited to the
parliament
at West-
minster,
refuses to
appear.