voce discendam relinqvunt. Nec raro evenit, ut adulti homines et liberaliter educati, qvum lingvam qvandam legendi non loqvendi causa addiscere cupiunt, se parum de pronunciatione curiosos profiteantur. Ignorant enim cujusqve sermonis, imprimis antiqvi et primarii, sonos systema aliqvod efficere, cui, ceu fundamento, tota lingva superstructa est; uta ut nemo facile, nisi bene perspecto et intellecto illo systemate ad claram et perspicuam cognitionem inflectionis vocum perveniat. Ignorant porro sonorum inter se rationem plane egreium esse subsidium ad naturam singulorum sonorum (potestatem litterarum) vel in remotissimis et difficillimis lingvis dilucido perspiciendam. Qvi vero, lingvæ cujusdam bene gnarus, totam ejus materiam sibi intuendam proponit, is brevi percipiet, non solum totum illum sermonis ambitum systemata aliqvod efficere, in qvo omnia inter se qvadrent et cohæreant, sed singulas etiam partes totidem systemata efficere, qvorum aloud alii superstructum sit, ita ut haud facile qvisqvam ad solidam superioris scientiam perveniat, nisi per inferius, cui aliud innititur. Hinc lingva haud dissimilis videtur domini, ubi non solum nemo facile, nisi per inferiora tabulata ascendat, ad supremum perveniet, sed uni etiam per se superiorum tabulatorum structura, non nisi inferiorem compagibus fulta potest consistere. Ita Syntaxis ejusmodi minus aliqvod systema efficit; qvis vero unqvam eam intelligat, nisi antea vocum inflectionem bene perspectam habeat? Inflectionum vero rationem qvomodo qvis perspiciat, nisi bene intellecto sonorum systemate? Hæc pauca exempla, e græca lingva desunta, sufficiant: εχω, εξω, λεγω, λελεκται, ελεχθην. Male igitur faciunt, qvi hoc sonorum systema, omniam lingvæ systematum primum, negligant, multarum rerum (ne dicam totius lingvæ) solidam intelligiam sibi ipsi vel discipulis suis præcludentes. Male qvoqve faciunt, qvi ne ori nescio qvid molestiæ fecessant, vel etiam ut haud difficilem sane exercitationem evitent, natura sonorum probe intellecta, eadem tamen neqve ipsi in legendo vel loqvendo adhibeant, neqve ut
Pagina:Anniversaria in memoriam reipublicæ sacræ et literariæ.djvu/3
Appearance