Jump to content

Pagina:Apocalypsis Revelata.djvu/3

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PRÆFATIO.

SUnt plures qui ſudarunt in Explicatione Apocalypſeos, ſed quia Senſus ſpiritualis Verbi hactenus ignotus fuerat, non potuerunt videre Arcana, quæ inibi latent recondita, hæc enim Senſus ſpiritualis ſolum retegit, quare Explicatores conjecturarunt varia, & plerique applicuerunt illa quæ ibi ſunt, ad ſtatus Imperiorum, commiſcendo etiam aliqua de Eccleſiaſticis. Sed Apocalypſis, ſicut totum Verbum, in Senſu ſuo ſpirituali ne hilum agit de Mundanis, ſed de Cæleſtibus, ita non de Imperiis & Regnis, ſed de Cælo & Eccleſia. Sciendum eſt, quod poſt Ultimum Judicium, quod Anno 1757 in Mundo ſpirituali peractum eſt, de quo in peculiari Opuſculo Londini 1758 edito, formatum ſit novum Cælum ex Chriſtianis, ſed ex illis ſolis qui recipere potuerunt quod Dominus ſit Deus Cæli & Terræ, ſecundum Ipſius verba apud Matthæum, XXVII: 18, & ſimul pænitentiam a malis operibus in mundo egerunt; ex hoc Cælo deſcendit & deſcenſura eſt Nova Eccleſia in terris, quæ eſt Nova Hieroſolyma. Quod hæc Eccleſia agnitura ſit ſolum Dominum, patet ex his in Apocalypſi,, Venit ad me unus ex ſeptem Angelis, & loquutus eſt mecum, dicens, veni, oſtendam tibi Sponsam Agni Uxorem, & oſtendit mihi Urbem magnam ſanctam Hieroſolymam deſcendentem e Cælo a Deo, Cap: XXI: 9 10. Et alibi, ,, Gaudeamus & exultemus, quia venit tempus Nuptiarum Agni, & Uxor Ipsius paravit ſe: beati qui ad Cænam Nuptiarum Agni vocati ſunt,, Cap: XIX: 7. 9. Quod Cælum Novum futurum ſit, & quod inde deſcenſura ſit Nova Eccleſia in terris, patet ex his ibi ,, Vidi Cælum Novum & Terram novam, & vidi Urbem ſanctam Hieroſolymam deſcendentem a Deo e Cælo, paratam ſicut

Spon-
A2