poteſtas a Chriſto relicta ſit Eccleſiæ, & quod uſus illarum maxime ſalutaris ſit.
,, V. De Justificatione. Quod tranſlatio ab eo ſtatu, in quo homo naſcitur filius Adami in ſtatum gratiæ per ſecundum Adamum Salvatorem, ſine Lavacro regenerationis & fidei, ſeu Baptiſmo, non fiat. Quod exordium juſtificationis ſecundum ſit a gratia præveniente, quæ eſt Vocatio, cum qua homo cooperatur convertendo ſemet. Quod diſpoſitio fiat per Fidem, cum credit vera eſſe quæ revelata ſunt, ad quam libere movetur: tum per Spem, dum credit quod Deus propter Chriſtum propitius ſit: & per Charitatem, qua incipit proximum diligere, & odio habere peccatum. Quod Juſtificatio, quæ ſequitur, non ſolum ſit peccatorum remiſſio, ſed ſanctificatio & interioris hominis renovatio; quod tunc non reputentur juſti, ſed quod ſint juſti, juſtitiam in ſe recipientes; & quia accipiunt meritum paſſionis Chriſti, quod ita inſeratur Juſtificatio per Fidem, Spem & Charitatem. Quod Fides ſit humanæ ſalutis initium, fundamentum & radix Juſtificationis, & quod hoc ſit per fidem juſtificari: & quia nihil eorum, quæ Juſtificationem præcedunt, ſive fides ſive opera, juſtificationis gratiam promerentur, quod hoc ſit juſtificari gratis, eſt enim gratia præveniens: & quod uſque homo ex operibus juſtificetur, & non ex fide tantum: quod juſti in levia & venialia peccata cadant, & quod uſque ſint juſti: & quod juſti ideo continue laborare debeant per orationes, oblationes, eleemoſynas, jejunia, ne cadant, quia renati ſunt in ſpem gloriæ, & non in gloriam. Quod Juſti, ſi exciderint juſtificationis gratia, rurſus juſtificari poſſint per Pænitentiæ ſacramentum: quod per quodlibet mortale peccatum amittatur gratia, sed non fides, at quod per infidelitatem, quæ eſt receſſio a Religione, etiam fides. Quod Opera hominis juſtificati ſint merita, & quod juſtificati per illa, quæ ab illis per Dei gratiam & meritum Chriſti, fiunt, promereantur vitam æternam. Quod Liberum Arbitrium poſt Adami peccatum non amiſſum & exſtinctum ſit, & quod homo cooperetur aſſentiendo vocanti Deo, & quod alioquin foret inanimatum corpus. Prædestinationem ſtatuunt, dicendo quod nemo ſciat, num ſit in numero prædeſtinatorum, & inter illos quos Deus ſibi elegerat, niſi ex ſpeciali revelatione.
,, VI. De Purgatorio. Quod per Juſtificationem non deleatur omnis reatus pænæ temporalis exſolvendæ, quod ideo omnes in Purgatorium veniant ut exſolvantur, antequam in Cælum patet aditus. Quod Animæ ibi detentæ fidelium ſuffragiis juventur & præcipue per ſacrificium Miſſæ; & quod hoc diligenter docendum & prædicandum ſit. Tormina ibi deſcribuntur varie, ſed ſunt inventa, in ſe figmenta.
,, VII. De Septem Sacramentis. Quod Sacramenta ſeptem ſint, Baptiſmus, Confirmatio, Euchariſtia, Pænitentia, Extrema Unctio, Ordo & Matrimonium: quod non plura nec pauciora ſint: quod unum altero dignius ſit: quod contineant gratiam; & quod ex Opere operato per illa conferatur gratia: quod totidem fuerint Sacramenta Antiquæ Legis. De