Haec pagina nondum emendata est
[De deo Socratis. Prologus]
‹EX APULEI FLORIDIS›
Qui me voluistis dicere ex tempore, accipite
rudimentum post experimentum. quippe prout mea opinio est,
bono periculo periculum faciam, postquam mire probata
meditata sunt, dicturus incogitata. neque enim metuo
ne in frivolis displiceam, qui in gravioribus placui. sed
ut me omnifariam noveritis, etiam in isto, ut ait Lucilius,
schedio *** et incondito, experimini an idem sim repentinus,
qui praeparatus, si qui tamen vestrum nondum subitaria
ista nostra cognostis, quae scilicet audietis pari labore,
quo scribimus, venia propensiore quam legimus. enim
sic ferme assolet apud prudentes viros esse in operibus
elaboratis iudicatio restrictior, in rebus subitariis venia