Habetis interim bina animalia: deos ab hominibus
plurimum differentis loci sublimitate, vitae
perpetuitate, naturae perfectione, nullo inter se propinquo
communicatu, cum et habitacula summa ab infimis tanta
intercapedo fastigii dispescat et vivacitas illic aeterna et indefecta sit,
hic caduca et subsiciva, et ingenia illa ad beatitudinem
sublimata sint, haec ad miserias infimata. quid igitur? Nullone conexu natura se vinxit, sed in divinam et humanam partem ‹hiul›cam se et interruptam ac veluti debilem passa est? Nam, ut idem Plato ait, nullus deus miscetur hominibus, sed hoc praecipuum eorum sublimitatis specimen est, quod nulla adtrectatione nostra contaminantur. pars eorum tantummodo obtutu hebeti visuntur, ut sidera, de quorum adhuc et magnitudine et coloribus homines ambigunt, ceteri autem solo intellectu neque prompto noscuntur. quod quidem mirari super diis inmortalibus nequaquam congruerit, cum alioquin et inter homines, qui fortunae munere opulenti elatus et usque ad regni nutabilem suggestum et pendulum tribunal evectus
Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/31
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
11
LIBER DE DEO SOCRATIS