larum. quae omnia, ut dixi, mediae quaepiam potestates inter homines ac deos obeunt. neque enim pro maiestate deum caelestium fuerit, ut eorum quisquam vel Hannibali somnium fingat vel Flaminio hostiam conruget vel Att[i]o Navio avem velificet vel Sibyllae fatiloquia versificet vel Tarquinio velit apicem rapere sed reddere, Servio vero inflammare verticem nec exurere. non est operae diis superis ad haec descendere: mediorum divorum ista sortitio est, qui in aëris plagis terrae conterminis nec minus confinibus caelo perinde versantur, ut in quaque parte naturae propria animalia, in aethere volventia, in terra gradientia.
Nam cum quattuor sint elementa notissima, veluti quadrifariam natura magnis partibus disterminata, sintque propria animalia terrarum, ‹aquarum›, flammarum, – siquidem Aristoteles auctor est in fornacibus flagrantibus quaedam parvula animalia, pennulis apta volitare totumque aevum suum in igni deversari, cum eo exoriri cumque eo extingui, – praeterea cum totiuga sidera, ut