Jump to content

Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ASCLEPIUS.

[Asclspius: Asclepius iste pro sole mihi est.]

[Nota marginalis:I]‘Deus, deus te nobis, o Asclepi, ut divino sermoni interesses, adduxit, eoque tali, qui merito oninium antea [1] a nobis factorum vel nobis divino numine inspiratorum videatur esse religiosa pietate divinior. quem si intellegens videris, eris omnium bonorum tota mente plenissimus. si tamen multa sunt bona et non unum, in quo [2] sunt omnia. altenim eaiui alterius consentaneum esse dinoscitur, omnia unius esse aut unum esse omnia; ita enim sibi est utrumque conexum, ut separari alterum ab utro non possit. sed de futuro sermone hoc diligenti intentione cognosces. tu vero, o Asclepi, procede paululum Tatque, nobis qui intersit, evoca.’

Quo ingrcsso Asclepius et Hammona interesse suggessit. Trismegistus ait:

‘Nulla invidia Hammona prohibet a nobis: etenim ad eius nomen multa meminimus a nobis esse conscripta


——————

  1. 2 cf. Ὅροι Ἀσκληπίου πρὸς Ἄμμονα βασιλέα, 1 (p. 348, 18 Reitzenstein)
  2. 6 cf. Ὅροι Ἀσκληπίου, 9 (p. 349, 15 R)

——————

INCP ERMU TRISMEGISTON DEHLERA AD ASCLIPIUM ADLOCUTA | FELICITER (h v.ss) | et deinceps seq. versiculo: Asclepius asclepius iste B et item M ASCLEPIUS · asclepius iste F

Asclepius iste pro sole mihi est (pro solem est B) seclusi; cf. L. Ménard, Hermès Trismégiste, p. 113 n. 1 Deus, deus interpunxi 2 eique ed. Rom. 3 (in)spiratorum (corr. m. post) B 8 unam pro unius, et pro aut Reitzemiein (cf. p. 37, 18-19) 9-10 ab utro BM (cf. Lachmann ad Lucret. V 839): ab utroque cett. 12 tatque (sed pr. t cras.) B, ut coniecerat Bernays: atque cett. 13 Hammona Goldb.: hammonam ubique ω Ammonem ed. Rom. 15 inludia B | a// nobis (d eras.) B