curato meminisse. de caelo cuncta in terram et in aquam et in aëra. ignis solum, quod sursum versus fertur, vivificum; quod deorsum, ei deserviens. at vero quicquid de alto descendit generans est, quod sursum versus emanat, nutriens. terra sola in se ipsa consistens omnium est receptrix omniumque generum, quae accepit, restitutrix. hoc ergo totum, sicut meministi, quod est omnium vel omnia, anima et mundus a natura conprehensa agitantur ita omnium multiformi imaginum [ae]qualitate variata, ut infinitae qualitatum ex intervallo species esse noscantur, adunatae tamen ad hoc, ut totum unum et ex uno omnia esse videantur. [Nota marginalis:III]totus itaque quibus formatus est mundus, elementa sunt quattuor: ignis, aqua, terra, aër. mundus unus, anima una et deus unus. nunc mihi adesto totus, quantum mente vales, quantum calles astutia. divinitatis etenim ratio divina sensus intentione noscenda torrenti simillima est fluvio e summo in pronum praecipiti rapacitate currenti[s]; quo efficitur, ut intentionem nostram non solum audientium uerum tractantium ipsorum celeri velocitate praetereat. caelum ergo, sensibilis deus, administrator est omnium corporum, quorum augmenta detrimentaque sol et luna sortiti sunt. caeli vero et ipsius animae et omnium, quae mundo insunt, ipse gubernator est, qui est effector, deus. a supradictis enim omnibus, quorum idem gubernator deus omnium, frequentatio fertur influens per mundum et per animam omnium generum et omnium specierum per rerum naturam. mundus autem praeparatus est a deo receptaculum omniformium specie-
——————
1 memi(ni)sse et item infra v. 7 memi(ni)sti corr. m. post. B | eunt ante cuncta addendum censet Koziol 3 at////vero (2 litt. eras.; t ex d corr.) B 4 ver//sus (una litt. eras.) B 7 omnium (vel omne ss. m. 2) B fort. unum 8 agitant Goldb., sed cf. c. 30 (p. 68, 15) 9 qualitate edd. vett.: aequalitate ω 16 torrenti B M F: tonentis G P L 18 currenti vulg.: currentis ω (currenti// F) torrentis... fluvio... currentis def. Hild 19 tractantum B P tractatum M 22 sol////t luna (2 litt. eras; e in ras. add. m. rec.) B 25 deus omnium, frequentatio recte distinxit Kroll; omnium fort, delendum