Jump to content

Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina emendata est
40
asclepius

enim inpossibile est conformari sine nutu divino; species figurari sine adiutorio daemonum, inanimalia institui et coli sine hominibus non possunt. quicumque ergo daemonum a genere suo defluentes in speciem fortuito coniuncti sunt alicui[us] speciei generis divini, proximitate et consortio diis similes habentur. quorum vero daemonum species in qualitate sui generis perseverant, ii amantes hominum daemones nuncupantur. similis est et hominum ratio aut eo amplior. multiformis enim variaque generis humani species et ipsa a praedicta[e] desuper veniens consortio omnium aliarum specierum multas et prope omnium per necessitatem coniunctiones facit. propter quod et prope deos accedit, qui se mente, qua diis iunctus est, divina religione diis iunxerit, et daemonum, qui his iunctus est. humani vero, qui medietate generis sui contenti sunt, et reliquae hominum species his similes erunt, quorum se generis speciebus adiunxerint. [Nota marginalis:VI]propter haec, o Asclepi, magnum miraculum est homo, animal adorandum atque honorandum. hoc enim in naturam dei transit, quasi ipse sit deus, hoc daemonum genus novit, utpote qui cum isdem se ortum esse conoscat, hoc humanae naturae partem in se ipse despicit, alterius partis divinitate confisus. o hominum quanto est natura temperata felicius! diis cognata divinitate coniunctus est; partem sui, qua terrenus est, intra se despicit; cetera omnia quibus se necessarium esse caelesti dispositione cognoscit, nexu secum


——————


4 defluentes G: defluens cett. 5 alicui Kroll, qui et distinctiotiem correxit: alicuius ω 6-7 species in qualltate Kroll: species sunt qualitate ω 7 ii scripsi: hii B hi cett. 8 ratio BM: rationem vel ratione cett.; hoc vocab., quod inter hominum et daemonea (v. 7-8) legitur, huc transposui 10 praedicta Kroll: praedictae ω (praedicto L) 14 daemones vulg.; oportuit saltem daemonas 15 medietate// (m eras.) B 16 homineis (corr. m. fort. 1) B hominum ex omnium corr. m. 1 M 19 natnra B 21 hisdem B et al. plerique | cognoscạit (corr. m. fort. 1) B 28 //o (e post add. et eras.) B | quanta BM