in Dominum, præceptum eſt in Eccleſia Judaica, ut Luminare perpetuum eſſet accenſum a veſpera ad mane, nam quicquid Eccleſiæ illi præceptum erat, Repræſentativum Domini erat; de quo Luminari ita, "Præcipe filiis Iſrælis, ut accipiant oleum ad Luminare, ad aſcendere faciendum Lucernam jugiter: In Tentorio conventus extra Velum, quod eſt ſuper Teſtimonium, diſponet illam Aharon & filii illius, a Veſpera uſque ad Mane, coram Jehovah." Quæ quod ſignificent Amorem & Fidem, quæ Dominus accendit & lucere facit in iInterno homine, & per internum hominem in Externo ibi loci, ex Divina Domini Miſericordia, oſtendetur.
32. Amor & fides vocantur primum Luminaria magna; dein Amor Luminare magnum, & fides Luminare minus; & de Amore dicitur quod dominabitur in die, & de Fide quod dominabitur in nocte; hæc quia Arcana ſunt, & abdita imprimis in hoc fine dierum, ex Divina Domini Miſericordia, licet aperire, quomodo ſe res habet: quod abdita imprimis in hoc fine dierum, cauſa eſt, quia nunc es Conſummatio ſæculi, & Amor pæne nullus, proinde nec Fides; ſicut Ipſe Dominus prædixit apud Evangeliſtas, his verbis, "Sol obſcurabitur, & Luna non dabit lucem, & ſtellæ cadent de Cœlo, & virtutes Cœlorum commovebuntur," Matth. XXIV: 29. Per Solem hic intelligitur Amor, qui obſcuratus; per Lunam Fides, quæ non dat lucem; per Stellas, Cognitiones fidei, quæ cadunt de Cœlo, quæ ſunt virtutes & poteſtates cœlorum. Antiquiſſima Eccleſia, non aliam fidem agnovit, quam ipſum Amorem; Cœleſtes quoque Angeli non ſciunt quid fides, niſi quæ Amoris; Univerſum Cœlum eſt Amoris, nam in cœlis non datur alia vita, quam vita Amoris, inde omnis felicitas, quæ tanta, ut aliquid ejus non deſcribi poſſit, nec uſquam aliqua idea humana capi: Qui in amore ſunt, Dominum ex corde amant, ſed norunt, dicunt, & percipiunt, quod omnis amor, ita omnis vita, quæ ſolius amoris eſt, & ſic omnis felicitas, unice ex Domino veniat, & quod ne hilum amoris, vitæ & felicitatis, ex ſemetipſis habeant. Quod Dominus ſit, ex Quo omnis Amor, repræſentatum etiam eſt per Luminare magnum ſeu Solem cum tranſformatus, nam "Splenduit facies Ipſius ſicut Sol, Veſtimenta autem facta ſunt ſicut Lux," Matth. XVII: 2. Significantur intima per Faciem, & quæ ab intimis procedunt per Veſtes, ita Divinum Ipſius per Solem ſeu Amorem, & Humanum Ipſius per Lucem, ſeu Sapientiam ex Amore.
33. Notiſſimum unicuivis eſſe poteſt quod nulla uſquam vita ſit abſque aliquo Amore, & quod nuſquam aliquod gaudium niſi quod profluit ex Amore; ſed qualis Amor, talis vita, & tale gaudium: ſi removeres amores, ſeu quod idem eſt, cupiditates quia eæ ſunt amoris, ceſſaret ilico cogitatio, & fores inſtar mortui; quod mihi oſtenſum eſt ad vivum. Amores ſui & mundi, quoddam vitæ ſimile, & quoddam gaudii ſimile ſiſtunt, ſed quia ſunt contrarii prorſus amori vero, qui eſt, ut ament Dominum ſupra omnia, & proximum ut ſemet, conſtare poteſt, quod non amores ſint, ſed quod odia; nam quo plus aliquis ſemet & mundum amat, eo plus proximum, & ſic Dominum odit: quare verus Amor eſt Amor in Dominum; & vera