Pagina:Arcana Coelestia Vol I.djvu/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est
14
GENESIS.

num Deum tuum ex toto corde tuo, & ex tota anima tua, & ex tota mente tua, & ex omnibus viribus tuis; hoc primarium eſt præceptum; alterum quidem ſimile hoc, amabis proximum tuum, ſicut te ipſum; majus his aliud præceptum non eſt," XII: 28 ad 35. Apud Matthæum appellat illud Primum & Magnum Mandatum, & quod ex illis Mandatis Lex & Prophetæ pendeant, XII: 34 ad 39. Lex & Prophetæ ſunt univerſa Doctrina fidei, & omne Verbum.

37. Dicitur quod Luminaria erunt in ſigna, & in ſtata tempora, & in dies, & in annos; hæc plura arcana continent, quam ut in præſenti dici queant, tametſi in ſenſu litteræ nihil arcani apparet; nunc ſolum, quod vices ſpiritualium & cœleſtium dentur in univerſali, & ſingularibus, quæ comparantur vicibus dierum & annorum; dierum ſunt a mane ad meridiem, inde ad'veſperam, & per noctem ad mane; annorum ſunt ſimiles, a vere ad æſtatem, inde ad autumnum, & per hyemem ad ver; vices inde caloris & lucis, tum fructificationum terræ; his vicibus comparantur vices ſpiritualium & cœleſtium; vita abſque vicibus & varietatibus foret una, ita nulla, nec cognoſceretur, nec dignoſceretur, minus perciperetur bonum & verum: hæc vocantur apud Prophetas ſtatuta, ut apud Jeremiam, "Dixit Jehovah, dans ſolem in lucem diei, ſtatuta Lunæ, & Stellarum in lucem noctis, non recedent ſtatuta hæc a coram Me, XXXI: 35, 36. Et apud eundem Prophetam, "Sic dixit Jehovah, ſi non fœdus meum diei & noctis, ſtatuta cœli & terræ non poſuero," XXXIII: 25. Sed de his ex Divina Domini Miſericordia, ad Genes. VII. 22.

38. Verſ. 18. Et ad dominandum in die, & in nocte, & ad diſtinguendum inter lucem, & inter tenebras; et vidit Deus quod bonum. Per diem intelligitur Bonum, per noctem malum; quare Bona appellantur opera diei, Mala autem opera noctis: per lucem intelligitur Verum, & per tenebras falſum, sicut Dominus loquitur, "Dilexerunt homines magis Tenebras quam Lucem, qui facit veritatem, venit ad Lucem," Joh. III 19 ad 21. Verſ. 19. Et fuit Veſpera, & fuit Mane, Dies Quartus.

39. Verſ. 20. Et dixit Deus, prorepere faciant aquæ Reptile, animam viventem; & Avis volitet ſuper terra, ſuper faciebus Expanſi Cœlorum. Poſtquam magna Luminaria accenſa ſunt, & poſita in Homine Interno, & inde lucem accipit Externus, tunc incipit primum vivere, prius vix vixiſſe dici poteſt, nam Bonum quod fecit, ex ſemet feciſſe, & Verum, quod loquutus, ex ſemet dixiſſe, putavit; & quia homo eſt mortuus ex ſe, & in eo nihil niſi malum & falſum, quare quicquid producit ex ſe, non eſt vivum, uſque adeo, ut ne quidem facere bonum, quod in ſe eſt bonum, ex ſemet poſſit: quod homo ne quidem cogitare bonum, nec velle bonum, proinde non agere bonum, poſſit niſi ex Domino, ex Doctrina fidei cuivis conſtat, nam dicit Dominus apud Matthæum, "Qui ſeminat bonum ſemen, eſt Filius hominis," XIII 37. Nec poteſt Bonum niſi ex ipſomet fonte venire qui eſt unicus, ſicut etiam dicit, "Nemo Bonus est niſi unus Deus," Luc. XVIII. 19. Sed uſque cum Dominus reſuſcitat in vitam, ſeu regenerat, hominem, permittit

primum,