Pagina:Arcana Coelestia Vol I.djvu/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est
17
CAPUT PRIMUM.

faciendum: Intellectus eſt audire Verbum, & voluntatis eſt facere; audire Verbum & non facere, eſt dicere, quod credat, & tamen non ita vivit, talis ſeparat illa, & diſtrahit mentem, & a Domino vocatur Stultus, " Omnis, qui audit verba mea, & facit illa, comparo viro prudenti, qui dificavit domum ſuam ſupra petram; at omnis, qui audit verba mea, ſed non facit illa, comparo viro Stulto, qui dificavit domum ſuam super arenam," Matth. VII: 24, 26. Qu ſunt Intellectus, ſignificata ſunt, ut oſtenſum, per Reptilia, qu aqu prorepere faciunt, & per Avem ſuper terra, & ſuper faciebus Expanſi; qu ſunt Voluntatis, ſignificantur hic per animam viventem, quam terra producat, perque Beſtiam & Reptans, tum per Feram ejus terr.

45. Qui antiquiſſimis temporibus vixerunt, ita ſignificarunt illa qu ſunt Intellectus, & qu ſunt Voluntatis; inde apud Prophetas, & conſtanter in Verbo Veteris Teſtamenti, ſimilia per Animalium genera reprſentantur. Beſti ſunt duplicis generis, ſunt mal quia noxi, & ſunt bon quia mites; qu mala ſunt in homine, ſignificata ſunt per tales beſtias, ut per Urſos, Lupos, Canes; qu bona & mitia, per tales quoque beſtias, ſicut per Juvencos, Oves & Agnos; Beſti, quia hic agitur de regenerandis, ſunt bon & mites, ſignificant Affectiones: qu inferiora ſunt, & plus trahunt a corpore, vocantur Fer ejus terr, & ſunt Cupiditates & Voluptates.

46. Quod Beſtiæ ſignificent Affectiones apud hominem, malas apud malos, & bonas apud bonos, conſtare potest ex Verbo pluries, ut apud Ezechielem, " Ecce Ego ad vos, & reſpiciam ad vos, ut excolami & ſeminemini, & multiplicabo ſuper vos hominem & beſstiam, & multiplicabuntur, & fructificabuntur, & habitare faciam vos 46. Quod Beſtiæ ſignificent Affectiones apud hominem, malas apud malos, & bonas apud bonos, conſtare potest ex Verbo pluries, ut apud Ezechielem, " Ecce Ego ad vos, & reſpiciam ad vos, ut excolami & ſemineini, & multiplicabo ſuper vos hominem & beſstiam, & multiplicabuntur, & fructificabuntur, & habitare faciam vos 46. Quod Beſtiæ ſignificent Affectiones apud hominem, malas apud malos, & bonas apud bonos, conſtare potest ex Verbo pluries, ut apud Ezechielem, " Ecce Ego ad vos, & reſpiciam ad vos, ut excolami & ſemineini, & multiplicabo ſuper vos hominem & beſstiam, & multiplicabuntur, & fructificabuntur, & habitare faciam vos ſecundum Antiquitates veſtras," XXXVI: 9, 10, 11. ubi de Regeneratione agitur. Apud Joelem, " Ne timete Beſtiæ agri mei, quia herboſa facta habitacula deſerti," II: 22. Apud Davidem, " Ego ſtolidus, Beſtiæ fui apud Deum," Pſalm LXXVIII: 22. Apud Jeremiam, " Ecce dies venientes, & ſeminado domum Iſraelis, & domum Jehudæ, ſemine hominis, & semine Beſtiæ, & vigilabo ſuper iis ad ædificandum & plantandum," XXXI: 27, 28. ibi de Regeneratione agitur. Quod Feræ ſimilia ſignificent, ut apud Hoſeam, " Feriam illis fœdus pacis, & ceſſare faciam feram malam e terra, ut habitent in deſerto confidenter," XXXIV: 25. Apud Eſaiam, " Honorabit Me Fera agri, quia dedi in deſerto aquas," XLIII: 20. Apud Ezechielem, " In ramis illius nidificanrunt omnis Avis cœlorum, & ſub ramis illius genuerunt omnis Fera agri, ac in umbra illius habitaverunt omnes gentes magnæ," XXXI: 6; ita de Aſſyrio, quo ſignificatur homo ſpiritualis, & comparatur horto Edenis. Apud Davidem, " Glorificate Jehovam omnes Angeli Ipſius, glorificate e terra ceti, arbor fructus, fera, & omnis beſtia, reptans, & avis alæ," Pſalm. {{smaller|CXLVIII}: 2, 3, 4, 7, 9, 10. Hic prorſus cadem nominantur, ut ceti, arbor fructus, fera, beſtia, reptans, avis; niſi per ea ſignifi-