Haec pagina emendata est
- QUOD Verbum Veteris Teſtamenti contineat arcana cœli, & quod omnia & ſingula ſpectent Dominum, Ipſius Cœlum, Eccleſiam, Fidem, & quæ ſunt fidei, nemo mortalium ex littera capit; nam ex littera ſeu ſenſu litteræ. nemo aliud videt, quam quod in genere ſpectent externa Eccleſiæ Judaicæ; cum tamen ubivis interna ſunt, quæ nuſquam patent in externis, præter pauciſſima, quæ Dominus revelavit, & explicuit Apoſtolis; ſicut quod Sacrificia ſignificent Dominum; quod Terra Canaan & Hieroſolyma, Cœlum, unde vocatur Canaan & Hieroſolyma cœleſtis; ſimiliter Paradiſus.
- Sed quod omnia & ſingula, imo ſingulariſſima, uſque ad minimam jotham, ſignificent & involvant ſpiritualia & cæleſtia, adhuc Orbis Chriſtianus alte ignorat, quare etiam Vetus Teſtamentum parum curat. Ex unico hoc uſque ſcire poſſunt, quod Verbum, quia Domini, & a Domino, nuſquam dari poſſit, niſi interius contineat talia, quæ ſunt Cœli, quæ Eccleſiæ, quæ Fidei, alioquin non vocari poteſt Verbum Domini, nec dici quod vita aliqua illi inſit; nam unde vita, niſi ex illis quæ ſunt vitæ, hoc eſt, niſi inde, ut omnia & ſingula ſe referant ad Dominum, Qui eſt ipſiſſima vita; quare quicquid non interius ſpectat Ipſum, non vivit, immo, quæ vox in Verbo, non involvit Ipſum, ſeu ad Ipſum ſe refert ſuo modo, non eſt divinum.
( I )
LIBER GENESEOS.
III. Abſque
B