Pagina:Archimedis opera omnia cum commentariis Eutocii vol. III Lipsiae in aedibus Teubnerii edidit Heiberg.djvu/372

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
267
IN DIMENSIONEM CIRCULI.

Heraclides in uita ArchimediS; hie über ad uitae usum necessarius. ostendit enim^ ambitum triplo maiorem esse diametro et insuper excedere spatio; quod minus est quam 1/7, maius autem quam 10/71. igitur dicit adpropinquando demonstratum esse^ inuenisse uero eum per spirales quasdam lineas lineam rectam dato ambitui circuli aequalem.^)


In theorema I.

Primum theorema iis, qui uel aliquatenus in mathematicis uersati sint, nullam praebere haesitationem constat, cum ipsa uerba Archimedis et dilucide exposita sint et construetionem cum proposito plane congruentem seruent.

cuidam autem uidetur ad demonstrationem re nondum demonstrata abusus esse, supposito enim triangulo: habeat, inquit [I p. 258, 5] alterum latus eorum, quae angulum rectum comprehendunt, radio aequale, alterum ambitui. uerum recta linea ambitui circuli Aequalis quo modo sumenda sit; neque ab ipso antea demonstratum esse neque ab alio quoquam praeceptum. tarnen intellegendum est, nihil inepti ab Archimede scriptum esse, nam ambitum circuli magnitudinem quandam esse et id quidem ex iis, quarum una tantum sit dimensio, inter omneS; opinor, constat. uerum etiam linea recta eiusdem generis est. itaque etiam si nondum cognitum esset, fieri posse, ut linea

1) nsgl sUncov prop. 18. cfr. Qnaest. Arch. p. 29 not. 2.