Pagina:Archimedis opera omnia cum commentariis Eutocii vol. II Lipsiae in aedibus Teubnerii edidit Heiberg.djvu/402

E Wikisource
Haec pagina emendata est

De iis quae in humido vehuntur[1]


Liber I.

Suppositio prima

Supponatur humidum habens talem naturam, ut partibus ipsius ex aequo iacentibus et existentibus continuis expellatur minus pulsa a magis pulsa; et unaquaque autem partium ipsius pellitur humido, quod supra ipsius existente secundum perpendicularem, si humidum sit descendens in aliquo et ab aliquo pressum.


Theorema primum. Propositio prima.

Si superficies aliqua plane secta per aliquod signum super idem punctum sectionem facientem circuli


Librum I primus edidit N. Tartalea Venetiis 1543. deinde ex schedis eius et primnm et secandum libram edidit Troianus Cartius Venetiis 1565. hanc interpretationem emendavit F. Commandinus (Bononiae 1565), qnem sequitar Torellius (praef. p. XVIII). cum Tartalea solus Graecum codicem habuisse videatur (Quaest. Arch. p. 101; cfr. p. 13; 23), eum secutus sum, ita ut soloece et barbare dicta intacta relinquerem, et ea tantum, quae in mathematicis perversa erant, corrigerem cum


  1. „De insidentibus aquae“ Tartalea. „De iis, quae in aqua vehuntur“ Commandinus; secutus sum Torellium p. XVIII.

8. „supra ipsam existente“ Comm. 9. et] „aut“ Comm.  12. „plano“ Comm. „per idem semper punctum. sitque sectio circuli circumferentia“ Comm.