Jump to content

Pagina:Ariosto, Ludovico – Lirica, 1924 – BEIC 1740033.djvu/212

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
206
vii - lirica latina


XXIII

De Lydia

Si duole che la sua Lidia sia andata a passar l’autunno in campagna senza di lui. È possibile che ella non senta la mancanza di lui e non lo chiami?

     Haec certe Lepidi sunt regia moenia, quae sic
grata mihi paucos ante fuere dies,
     Lydia dum patrios coleret formosa penates,
redderet et forma cuncta serena sua.
      5Nunc, ut ab illis immutata! quid illius, eheu!
illius amota luce decoris habent?
     Illius a cara qui me genitrice domoque
tot valuit messes detinuisse procul.
     Tu sine me tacitis excedere, Lydia, portis,
 10tu sine me potis es rura videre tua?
     Cur comitem me, dura, negas admittere? curvae
sarcina sum rhedae visa onerosa tuae?
     In tua non adeo peccarem commoda demens,
arctius ut premerem terga, latusve tuum!
      15Conductus non deerat equus, non deerat amicus
iuvisset mannis qui mea vota suis.
     Ipse pedum validis potui decurrere plantis,
sive terenda brevis seu via longa fuit.
     Ah! ego (vita, modo sineres) quam fortiter irem,
 20sisteret ut nullus crura citata labori
     Corruptum nec iter hieme et pluvialibus austris
suasisset iustas, te properante, moras.
     Sum sine te biduum, an me ultra patieris abesse?
Heu miserum! me me, quaeso, venire iube.
      25Ecquid habent gelidi montes et inhospita tesqua?
Ecquid habent sine me devia rura boni?
     Quaeso, venire iube; placeant tum lustra ferarum,
atque feris arces montibus impositae.