Pagina:Ariosto, Ludovico – Lirica, 1924 – BEIC 1740033.djvu/219

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
213
vii - lirica latina


XLII

In Venerem armatam Lacedaemone

Perchè armarti, Venere?..

     Arma, Venus, Martis sunt haec; quid inutile pondus,
mortali bellum si meditare, subis?
     Nil opus est ferro, ferri cum nuda potentem
exueris spoliis, omnibus ipsa deum.
     Arma deo sua sunt; hospes, ne fallerei Sparta est
haec, ubi de patrio sunt data more mihi.
     Meque decent saevo in fluctu quae sanguine nata;
quae sum Martis amor, quae Lacedaemoniae.

XLIII

De Trivultia

Nobile, ricca, bella, pudica e colta, nessuna donna può stare
alla pari di lei

     Quod genere et censu praestes, Trivultia, multis,
est decus; at dccus id pluribus esse vides.
     Quod prior innumeris tua sit, nullique secunda
forma, tamen non est unica, rara licet.
      5Quod sis casta, et si non est te ca.stior ulla,
tecum alia atque alia est casta puella tamen.
     Quod docta atque sciens Musarum es sola; sed olim
Deiphobe et fidiceli Lesbia talis erat.
     Quod generosa eadem, dives, formosa, pudica
 10doctaque sis, nulla est par tibi, nulla fuit.