LVIII
[Ludovici Areosti epitaphium]
Qui di Ludovico Ariosto giaccion l'ossa.
Ludovici Areosti humantur ossa
sub hoc marmore, seu sub hac humo, seu
sub quicquid voluit benignus haeres,
sive haerede benignior comes, sive
5oportunius incidens viator;
nam scire haud potuit futura. Sed nec
tanti erat vacuum sibi cadaver,
ut urnam cuperet parare vivens.
Vivens ista tamen sibi paravit,
10quae inscribi voluit suo sepulchro,
olim si quod haberet is sepulchrum,
ne, cum spiritus, exili peracto
praescripti spatio, misellus artus,
quos aegre ante reliquerit, reposcet,
15hac et hac cinerem hunc et hunc revellens,
dum noscat proprium, vagus pererret.
LVIII bis
[Idem]
Ludovici Areosti humantur ossa
hoc sub marmore, seu sub hac humo, seu
sub quicquid voluit benignus haeres;
nam scire haud potuit futura de se,
5nec tanti vacuum fuit cadaver
illi urnam ut cuperet parare vivens.
Signari voluit tamen sepulchrum,
ne, cum spiritus ultimo dierum
in membra haec veniet redire iussus.
10inter tot tumulos diu vagetur.