si sis forte sciens, ut et scientem
se reddas quoque, quis furor Leonem
5Tassinum impulerit, quem amabat, et quem
erat pluribus usque prosecutus
magnisque officiis domi forisque,
ut ipsum insidiis agens necarit.
Quod si scire negas, ahi; et tibi sit
10exemplo, ingenium malum feroxque
lenire ut benefacta nulla possint.
LXI bis
Epitaphium Francisci Gerbinati
Paulum siste; mora est brevis; rogat te
Gerbinatus in hoc situs sepulchro,
ut, si forte sciens es, et scientem
se reddas quoque, caede cur cruenta
5dum nil tale timet, meretur et dum
nil tale; in nitido beatioris
aevi flore, sic optimaeque matri
fratrique unanimi, omnibusque amicis
sic ereptus; amasse quippe ait se
10omnes; qui nec habere clam, palamve
quos unquam oderit, atque prosecutum
semper quos potuit fuisse magnis,
clarisque officiis domi forisque.
Quod si scire negas, abique, habeque
15quae serves documenta vindicare
a fatis benefacta nulla posse.