Pagina:Arra aeternae salutis (1495) by Lambsheim.pdf/199

E Wikisource
Haec pagina emendata est

V. Post partum virgo.

Collecta.

DEus pater omnipotens adiuva conceptonis, nativitatis, præsentationis, annunciationis, visitatonis, purificatonis et assumptionis beate marie virginis festa recolentes. Concede nobis sic eius laudibus insistere, et eam venerari in terris, ut eam in omnibus necessitatibus tribulationibus et angustius, et in hora mortis mee præsentem auxiliatricem sentiamus, et post mortem per ipsius suffragia ad celestem patriam pueniamus. Per Dominum.

Septem gaudia beate marie.

GAude virgo mater ihesu christi que per aurem concepisti, gabrieli nuncio.

Ave maria.

Gaude que a deo plena, peperisti sine pena, cum pudoris lylio.

Ave.

Gaude quia oblacio, regum quoque devotio: exhibentur filio.

Ave maria.