Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/144

E Wikisource
Haec pagina emendata est
96
Athanasii Kircheri

Cap. XI.Sect. III.


Caput xi.

De Urbibus tum à Nembrod, tum à Nino et Semiramide ad littora Tigris et Euphratis extructis; eorumque vestigiis etiamnum superstitibus.


DE Nembrod sic refert sacra Genesis historia Cap. X. vers. 10.

ותהי ראשית ממלכתו בבל ואראך ואכד וכלנה בארץ שנאר

Et fuit principium regni Nembrod in Babel et Arach et Achad et Calna in terra Sennaar. Cui Chaldaïca respondet:

והוה ריש מלכותיה בבל וארך ואכד וכלנה בארעא דבבל

Græca in nominibus nonnihil differt: καὶ ἐγένετο ἀρχὴ τῆς βασιλείας αὐτοῦ Βαβυλὼν, καὶ ὁρὲχ, καὶ ἀρχὰδ, καὶ χαλάννη, ἐν τῇ γῇ σενναάρ. Hæc est itaque Tetrapolis, id est, quatuor urbes, quibus à se extructis, primus hominum post diluvium dominatus est Rex et Imperator Nembrod. Ubinam verò præter Babylonem loca illa extructa fuerint, cum sacra scriptura sileat, verisimile putem illa juxta mentem Ariæ Montani, vicina Babyloni ad Euphratem extructa fuisse; quamvis non inverisimile sit, ea quoque partim ad Euphratem, partim ad Tigris orientalem plagam posita; hæc enim propriè ad terram Sennaar videtur pertinere. Sed cùm hæc sine constitutione loci intelligi nequeant, lector adeat topographiam suprapositam, ubi genuinum earum urbium situm reperiet. Refert Diodorus et Semiramim varias condidisse civitates; σεμίραμις, inquit, ἔκτισε καὶ ἄλλας πόλεις παρὰ τὸν ποταμὸν τόν τε εὐφράτην καὶ τὸν Τίγριν, in quibus emporia construxit eorum quæ ex Media et Parætacene ommique propinqua regione ferrentur: quorum quidem nomina, etsi incognita hucusque permanserint, ex infinitis tamen ruderibus, quibus Euphratis et Tigris littora consita in hunc usque diem spectantur, successu temporum aliis aliisque ex earum ruinis instauratis urbibus, facilè cognosci possunt. Quæ omnia celeberrimus Petrus à Valle, et suprà allegatus Philippus de S. Trinitate in suis Itinerariis quàm curiosissimè observarunt: et in Mesopotamia monstrant in hunc usque diem Orpha, quæ fuit patria Abrahami, Chaldeis UrCivitatum Assyriæ Ur, Ninive, aliarumque vestigia. dicta; Mussal ex ruderibus Ninive extructa urbs, cæteræque Meredin, Diarbechin, Anna, Heth, Charres morte Crassi celebris; Arbela, victoria Alexandri Magni contra Darium memorabilis, aliæque istiusmodi; Edessa, Seleucia et Elemaida urbes fama illustres. Sed de hisce recitantem audiamus Petrum à Valle, qui civitatem Saleiman aliam non fuisse dicit, nisi quam posteri ThesiphontemThesiphon olim, postea Seleucia. sive Seleuciam nominarunt. Hic uti novimus ex Daniele, ab eo detectus fuit campus cum regio palatio NabuchodonosorPalatium Nabuchodonosor., ubi tres pueros Hebræos in fornacem ignis projici jussit, eò quod statuam suam adorare detrectassent. Hîc ostenditur Lacus Leonum Danielis.Lacus leonum in quem Daniel projectus fuit: hîc Ninives situs genuinus ostenditur, et ejus innumera alia, quæ ex Itinerario nobis innotuerunt. Proinde verba ejus, tametsi longa, summopere tamen curiosa hîc subjungenda censuimus. Postquam enim de modernæ Babyloniæ, quæ Bagdat dicitur, situ et natura differuisset, tandem se ad rudera Mesopotamiæ Babyloni vicinæ, verumque et genuinum eorum situm, describenda accingit.
  Con questi bravi adunque andammo innanzi, e più di un’hora prima di mezo giorno giungemmo al luogo destinato, che si

chia-