C. XII.Sect. III.ctum fuerits, restat ut ex confusione ipsa et hominum dispersione in universas terras, qui est ejusdem confusionis effectus, dicamus.
Justa pœna confusionis linguarum, à Deo injecta.Et primùm quàm justa fuit hæc pœna architectis istis inflicta, et quàm consentanea divinæ bonitati ac sapientiæ. Quæ enim à prente pœna suavior exspectari possit in liberos minus dictis suis audientes, quam sine cædibus, sine mutilatione et plagis, sine iracunda dissipatione laboriosi operis, atque ideò sine objurgatione et querela adigere ad obtemperandum, novasque colonias deducendas, quæ coloniæ essent, si volentes abibant; aut varia exilia ac deportationes, si inviti. Quod si hæc eorum culpa vanitas fuit, non enim satis probabilia narrant, qui hanc substructionis insaniam à culpa purgare moliuntur, ut videre est apud Tostatum. Sciebant enim jam pridem sibi à communi parente Noë divinitùs impetratum, ut in destinatas sibi provincias proficiscerentur. Itaque in mora erant, et in culpa, quæ ex diuturna ista civitatis et turris Deo non grata molitione crescebat. Si ergo hæc culpa vanitas fuit, nonne sapienter opus vanitatis et inops solidæ gloriæ, præter Dei voluntatem susceptum, infirmitate sua, Deo non sustentante contabescit. Si superbæ mentis elatio? nonne confusione expianda fuit, ne superbè unquam gloriosi isti jactare possent opus, quod imperfectum irrisi, confusique reliquissent. Quoniam dominatio imperantis in lingua est, inquit Augustinus, ibi damnata est superbia, ut non intelligeretur jubens homini, qui noluit intelligere, ut obediret Deo jubenti. Si odium Dei hanc arcem erigebat adversus Deum, nonne exarmandi erant inimici, nonne ex ipsa arce exigendi, et impia conjuratio animorum, justa linguarum dissensione castiganda? Unde Claudius Marius Victor:
- Ut quod peccarunt concordis crimine mentis
- Confusæ damnet melior discordia linguæ.
Vide Prosper. Aquit. de Vocat. gentium.
Quomodo facta linguarum confusio.Sed age, quæ fuit ista linguarum confusio? quomodo facta? quàm multiplex? Nam Philo in libro de confusione linguarum, dum historiam suo more in tropologiam conatur vertere, negat confusionem ullam contigisse linguarum, sed divifionem. Nam Hebræa, quæ jam erat, in sua puritate et integritate perstitit, aliæ quæ tum primum natæ sunt, confusæ non fuerunt, antequam essent. An in linguis confusio non fuit, sed in hominibus propter repentinam exorientium linguarum varietatem, ut Pererio placet? An confusio linguarum sive permixtio idiomatum fuit, dum in eodem opere diversarum familiarum homines versarentur, et mutaris repentè linguis; unus sermo vel dialogus efficeretur, in quo Hebræa, Græca, Latina, Germanica, Polonica vocabula mixta, confusaque reperirentur, quorum nonnulla singuli intelligerent, nemo universa? Sicque fieret, ut nemo intelligeret vocem proximi sui, id est, alter alterum intelligere non posset, ut Lyrano quoque videtur. An non etiam divisio linguarum rectè dicitur, quandoquidem pro ratione diversarum linguarum à se invicem divisi sunt homines, qui lingua utebantur?
Quomodo facta sit, explicat Tostatus cap. II. Genes. ex quo Pererius. Dico breviter inductam primùm divinitus in omnibus familiis oblivionem nativæ linguæ, id est, Hebraicæ præterquam in Heber et Phaleg, quibus illa inviolata permansit, tum insertam infusamque novam linguam omnibus familiis, prout olim infusa fuerat Adamo, et uxori ejus, adeò ut illam non minus haberent in promptu, quàm si eam cum nutricis lacte didicissent. Ministerio