Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/167

E Wikisource
Haec pagina emendata est
113
Turris Babel Lib. II.

C. XIII.Sect. III.pauciores, aut admodum breves. Etenim hinc ad nativitatem Abrahæ computantur tantummodo anni centum septem, ut patet in tabulis, nimirum sexaginta quinque regni ipsius Nembrod, seu Beli, qui fuit primus Rex Chaldæorum, et quadraginta duo regni Nini, qui immediatè successit Belo; natum enim esse Abrahamum anno quadragesimo tertio regni ipsius Nini. Unde sequitur non potuisse singulas dynastias septem annos explevisse. Nam uti jam paulò ante ex Torniello tradidimus, si dynastiæ Ægyptiorum in tempus ædificationis Turris inciderunt, quomodo textus S. Scripturæ verificabitur? Cùm id temporis totum genus humanum in terra Sennaar, et vicinis Mesopotamiæ locis congregatum fuerit? Ante divisionem et confusionem linguarum Ægyptus non fuit habitata.Aut quomodo Cham, Chus et Nembrod, qui Turris fabricæ omnes præsentes fuerunt, necdum transmigrationem orsi, Ægypti dynastias instituere et administrare potuerint, cùm nullus tunc temporis vivens homo extra Babyloniam sive Assyriam reperiri potuerit, quis est, qui capere possit? Dicere ihitur cogemur illas post Chami in Ægyptum, quæ eum sorte contingebat, adventum, per filium Mesraim, primum institutas fuisse. Sed de hisce quàm fusissimè actum vide in I. Tom. Oedipi Ægyptiaci lib. 1. ubi per totum omnia amplè prosecuti sumus.



Caput xiv.

De Progenie Chus, et utrum fuerit verè colore nigro imbutus.


C. XIV.VErùm quia Chus primus Æthiops, sive niger fuisse creditur, saltem post diluvium, nam antea an fuerint Æthiopes incertum est, liber hoc loco inquirere, num universa progenies ejus nigra fuerit, vel saltem omnes, qui postea nigri nati sunt, ab ipso prodierint? Et primum quidem certum est probari non posse, cùm potius appareat oppositum; constat enim Nembrod filium Chus habitasse cum prosapia sua in terra Sennaar, hoc est, in Babylonia, seu Chaldæa, ubi nusquam legimus incolas fuisse nigros. Quod si verum est, etiam consequitur, illam cutis nigredinem non semper necessariò ex propagatione generari, ita ut niger vir non possit non nisi nigrum filium gignere, cùm jam dictum sit nigredinem Chus non fuisse in omnes ejus posteros diffusam. An verò omnes nigri ab ipso Chus originem duxerint non facile est definire, quoniam videtur esse communis opinio, atrum illum cutis colorem potius ex loci ariditate, et solis adustione, quàm ex aliqua alia causa produci; communiter namque videmus in aridissimis, calidissimisque terrarum plagis nigros, aut saltem sub nigros homines reperiri; contra verò, in humidioribus frigidioribusque, admodum albos. Sed huic opinioni officere videntur, quæ refert Abrahamus Ortelius, in tabulæ quartæ sui theatri commentariolo, Non omnes sub zona torrida nati nigri coloris sunt.nempe in calidioribus quibusdam locis, sub eodem parallelo, sub eadem cœli constitutione, alibi nasci homines albos, ut in America; alicubi subfusci coloris, ut in Abyssinorum regionibus, alicubi nigerrimos, uti in regno Congo, Guinea, cæterisque nonnullis Africæ regionibus, uti Monomotapa, Sofala, et qui ad flumen Cuama habitant. In Abyssinorum tamen regno non omnes nigri, sed subfusci coloris, non obstante meditullio Africæ sub æquinoctiali constituto et immensis caloribus æstuante, nascuntur. Rursus in Indiæ Orientalis Malabarico

re-
P