Cap. VI.
Sect. I.De symbolicis numismatum figuris.Habet nummi facies prima urnam, seu vasis istius figuram, quæ mensuram plenam, sive homer mannæ capiens erecto tabernaculo vel templo ad seculorum monumentum, Dei jussu, et Mosis procuratione, ante illius conspectum, in arca asservanda erat proposita, ita habebatur Exodi xvi. v. 33. his verbis. Et dixit Dominus ad Aharon, accipe vas unum et mitte ibi Man, quantum gomer capere potest, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras: in Græco pro vase habetur σταμνός, in Chaldeo tsheluchith, hoc est lagenula. Litera F, urnæ imposita, idem est quod א Hebræorum, et significat primum, ac integrum Siclum. Ab altera parte virgam illam mirificam intueri licet, quam inter plurimas virgas Aharonis nomine in tentorium conventûs illatam, ut sacerdotalis illius vocatio, hoc tanquam publico indicio confirmaretur, commendareturque, postero die populus omnis germen producentem, florem eminentem explicantemque vidit: ita Num. xvii. v. 8.
Et sequenti die regressus est Moyses ad tabernaculum testimonii, et ecce floruit virga Aharon domui Levi, et turgentibus gemmis eruperant flores, qui foliis dilatatis in amygdala deformati sunt. Atque hoc ita esse, et hasce duas figuras hieroglyphicas nihil aliud significare, quam vas Mannæ arcæ impositum, et virgam Aharonis mirificam, ipsimet Judæi affirmant. Instar omnium sit Rambam, qui in Peruscha Misnæ hæc inter alia refert.
Inveni in Acco, id est, Ptolemaïde, in manibus seniorum terræ monetam argenteam signatam sculptura sigilli. Ex uno latere erat veluti figura virgæ amygdalinæ, et ex altero veluti urnæ. In utroque autem latere ad marginem scriptura erat insculpta admodum manifestè. Et ostenderunt scripturam Cuthæis usitatam, et legerunt eam statim, quoniam ipsa est scriptura Hebræa, quæ superstes fuit Cuthæis, sicuti commemoratur in Sanhedrin, et legerunt ex uno latere, [Siclus Siclorum] et ex altero [Jerusalem sancta:] dicebant quoque figuram esse virgæ Aharonis, figuram verò secundam esse urnæ, in qua erat Manna. Et fragmentum Samaritanæ historiæ Vaticanæ, ita inter alia habet.
Sunt etiam nobis adhuc reliqua numismata scripta charactere Simron, et ex uno latere quasi figura virgæ amygdalinæ Aharon, et ex altero vas Mannæ, et cuderunt ea Reges Israël.
Dico igitur, hunc nummum seu numisma argenteum, cusum esse à Regibus Israël, quo tempore character Samariticus vulgaris erat. Cusum autem esse, non excisum, ita certum est, ut qui illud negare conaretur, certo certius probaret, se à numismatum cognitione ita esse alienum, ut percussa numismata à fusis, aut aliâ ratione formatis distinguere, aut secernere nesciret. Vas autem Mannæ, et virgam Aaronis, una cum hac sententia, veluti impressa quædam, Siclus Israël et Jerusalem Sancta, puto eâ intentione à Regibus Israël esse impressa, ut Hebræi hoc usuali numismate inspecto immensa Dei Opt. Max. beneficia, cùm in deserto quadraginta annis pane cœlesti pascerentur, et tot tantisque miraculis confirmarentur, per vas Mannæ, et per virgam Aaronis indicata recolerent, seque ipsis inscriptionibus populum electum Dei, à Deo semper singularibus miraculis defensum esse cognoscerent, civesque Hierusalem sanctæ istius urbis, quæ loci eminentia, cœli, solique felicitate, cunctas mundi urbes superans, speciali à Deo privilegio ornata esset, ut in ea templum et domus ejus esset, cultusque divinus purè et sincerè exerceretut, Symbola numismatum populum ad beneficia Dei istis præstita recognoscenda animabant. ac proinde inspicientes hoc beneficiorum à Deo electo populo nullo no tempore præstitorum veluti mnenosynon quoddam, ut in fervore charitatis, fideique constantia erga tantum benefactorem perpetuò confirmarentur.
Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/214
Appearance
Haec pagina emendata est
160
Athanasii Kircheri
Verùm