Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/223

E Wikisource
Haec pagina emendata est
169
Turris Babel Lib. III.


  C. VIII.Sect. I.Atque hæc sunt paradigmata metatheseos nominum quorundam animalium, quæ curioso lectori proponenda duximus, ut artificium cabalicum videret; ut cùm literæ nominis alicujus quomodocunque transpositæ significationem suam sortiantur, quàm multa et magna, cùm circa nomina, tùm circa integros sensus, erui possint, ex hoc veluti ex ungue leonem intelligeret. Significationem singulorum nominum datâ operâ non posuimus, ut lectori aliquid ad inveniendum relinqueremus; ut lector quoque videret, quanta sub Hebraïcis nominibus vis lateat, et quàm varia, et multiplex significatio, ut proinde hîc quoque quædam nomina propria, una cum mystica significatione eorundem explicanda censuimus. In Genesi ita legitur de nomine Seth: Et Adam cognovit uxorem suam, et peperit filium, et vocavit nomen ejus שׁת, quia posuit mihi Deus aliud semen pro Abel, quem occidit Kain. Nomen שׁת derivatur à verbo שׁוא, id est descendit; significat quoque שׁת plantam, et ponere, et (pro) את et תש retrogradè, revellere, dissolvere, et שות schavat, æquale significat, ita ut combinatio metatheseos hujus nominis totam hanc sub se reducat sententiam.

: 8שות 7תשה 6ש 5תש 4שת 3שׂת 2יה 1שתי
1Posuit mihi 2Deus 3aliam 4plantationem pro 5Abel, 6quem 7evulsit 8Kain.


  Hoc loco accipimus תשׁ pro Abel; est enim Tosch idem quod evulsor, cujusmodi Abelem fuisse, nomen ejus ostendit; siquidem Deo intentus novit omnium rerum, præter Deum, vanitatem. Schavat autem pro Kain sumimus, quia hic umbris, et similitudinibus rerum caducarum, dum venatus est verum bonum perdidit; cujus loco Seth substitutus est. Vides igitur, quàm in nomine Seth pulchrè totus contextus citatus contineatur. Porrò Gen. xviii. vers. 6. de nomine Abraham ita legitur:

ולא יקרא עוד את שמך אברם והיה שמך
אברהם כי אב המון גוים נתתיך: ומלכים
ממך יצאו: ושרי אשתך לא תקרא את
:שמה שרי כי שרה שמה
Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed diceris Abraham, quia patrem multitudinis gentium dedi te, et Reges exient ex te; Sarai quoque uxor tua non vocabitur Sarai, sed Sara erit nomen ejus. Nomen Abram significat patrem excelsum, patrem credentium, cujus nomen variè combinatum, ac cabalico artificio resolutum, præter innumeros alios sensus, hunc sequentem reddit.
אברהם אברם
ראה חבודא Respexit Deus
באברהם in Abraham
הוראה בו et ostendit in eo
אב רב ורב Patre magno et alto
כבמראה sicuti in speculo
במהרה quòd brevi (citò)
יבוא מאור רב veniet lux magna
מרום בארת‎ de excelso in Syriam
ברו רב ורם scilicet filius ejus magnus, et excelsus
בר הבורא filius Creatoris, scilicet Christus
‎‎והוא יברהם et ipse liberavit eos, scil. filios hominum
ממרא ab amaritudine, (peccati)
מארב ab insidiis, (scil. diaboli)
מהרמה à maledicto
באמת in fide
אברהם Abraham


  Anagogicâ quoque translatione ita exponi potest ex Alabastro. Quia sicuti אב significat centrum, et principium omnis expansionis, sive corporeæ, sive intellectualis; sic Abraham centrum est multitudinis nationum, vel catholica-

rum
Y