Cap. II.Sect. II.docuimus, penes quem est summa imperii orbis terrarum administratio, cum legibus quoque et edictis suam linguam populis sibi subditis tribuat, aut saltem, si non continuò in omnibus provinciis, quibus princeps imperat, ipsius idioma ceu vernaculum omnium ore versari jubeat, et sensim tamen eò irrepsit, ut radicem suam quàm latissimè diffuderit, uti ex Alexandri Macedoni actis, Romanorumque Cæsarum historia luculentissime patet. Tametsi verò hodiè tanta librorum copia in chaldaïsmo non extet, quanta in hellenismo, latinoque sermone, credibile tamen est, prima monarchiæ tam latè patentis idioma, non minori, quàm alia duo, splendoris, elegentiarum, nominum verborumque opulentiâ instructum fuisse; sed quod summopere deplorandum est, injuriâ temporum, maximam veterum monumentorum partem antiquissimæ lingarum, Chaldaïcæ thesauros, summo Reipublicæ literariæ damno periisse. Quis enim dubitaret, quin Medi, et Persæ, qui clavem imperii, quam ab Assyriis, ut in præcedenti libro dictum fuit, vi et armis occupaverant, alternis tenuerunt, eorum quoque libros ex archiviis publicis expilaverint? certè Alexandrum Assyriorum, Medo-Persarumque literaria monumenta, ad bibliothecam Alexandrinam postea incendio destructam, augendam sustulisse, Franciscus Picus Mirandulanus quàm distinctissimè in suo de doctrinæ veritate libro refert. Aristoteles multa ex Chaldaïcis monumenta accepit.Addit Aristotelem Alexandri magistrum in comparata bibliotheca, suppressis auctorum nominibus, quasi mercem interpolatam in proprios usus convertisse, quin vel ipse Clearchus Aristotelicæ disciplinæ haud ignobilis alumnus, in libro de somnis id claris verbis ostendit; cùm enim Aristoteles disceptaret cum Hyperochide Judæo, qui ab altioribus Asiæ locis ad maritimas civitates descendens, philosophiæ amore ad Aristotelem venit, ipsemet fateri non sit verecundatus, plura se ab eo accepisse, quam is à se acceperit: ita Clearchus. Quin vel ipse Plato magni fecit Chaldæorum monumenta in suo Alcibiade, ac maximopere commendat magiam Zoroastris, quam nil aliud esse tradit, nisi divini cultus scientiam, quâ et Persarum Reges erudiebantur ut ad Reipublicæ mundanæ exemplar, suam ipsi Rempublicam ritè administrare discerent; succentoresque astrologia facit: verùm cùm hæc tum suprà, tum in ii. Tomo Oedipi fusius descripserimus, eò lectorem ablegamus; ubi et de Sanchathoniate, et Beroso, priscis Chaldæorum sacerdotibus, aliisque plura ex Josepho, Augustino, Ptolemæo, Lactantio, Justino, Ammonio traduntur. Quidquid igitur hodie ex lingua Chaldaïca restat, id totum partim ex prophetia Danielis extractum fuit, partim ex Thargumim Babylonico et Hierosolymitano, quorum auctores fuerunt R. Onkelos, et Jonathas Ben Uziel, qui paraphrastica expositione Biblia in linguam Chaldaïcam transtulerunt.
Chaldaïca secunda statuitur post Hebræam.Chaldaïcam itaque linguam, secundam post Hebræam statuimus, immediatè post confusionem ex Hebræa corruptam, ut jam sæpiùs inculcavimus. Tertiam ex Hebraïca filiam constituimus Chananæam, sive Samariticam, quam alii Phœniciam dicunt.