Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/256

E Wikisource
Haec pagina emendata est
202
Athanasii Kircheri

C. VII.Sect. II.nus; atque adeò primus familiæ Regum Persiæ, qui Sophi dicuntur. Hic satis cedens successorem habuit filium suum Cha Abbas Sophi et Rex Persiæ imperium ampliavit.Cha Abbas, qui intra breve tempus ad supremum Persici imperii culmen ascendit, receptis omnibus iis regnis, quæ Regi Parthorum priùs à circumjacentibus Regibus violentâ invasione fuerant ablata; sedemque suam incredibili urbis hominumque incremento Espahani fixit; et eadem felicitate, vivente adhuc patre in potestatem redactâ Siras metropoli Persiæ, nec non regno Loristan, victricia armorum trophæa à Mari Caspio ad usque Sinum Persicum extendit; nec hisce contentus in Mediam regnum vastissimum movens exercitum, Tauris, olim Ecbatenas, sui juris fecit; deinde movens in septentrionale regnum Colchidem seu Iberiam Armeniæ majori junctam, Babyloniam, Mesopotamiam, aliaque intermedia regna suo subdidit imperio; regnum quoque Candahar, quod magni Mogoris monarchæ imperio subdebatur, expugnavit; tandem in obsidione Bassoræ Arabiæ felicis urbis ad Euphratis sinum Persicum sita, et ipse mortis obsidione cinctus, vitâ cessit, relicto imperii successore uno ex nepotibus suis; corpus ejus Arduillam commune omnium Regum Persiæ Sophorum sepulcrum, translatum fuit; urbs est, in qua ob merita Ismaëlis Sophi, primi, ut dixi imperii Persici fundatoris, Regum Sophorum cadavera in hunc usque diem, magnâ solennitate deponi solent. Hisce itaque prolixiùs, quàm par est, prolatis, jam ad linguæ Persicæ conditionem exponendam progrediamur.
  Lingua Persica qualis olim fuerit.Duplex hoc loco status Persidis considerari potest; vel à primævis post divisionem gentium temporibus, usque ad Alexandrum Macedonem; et sub hisce Regibus Assyriorum et Chaldæorum, Chaldaïcam linguam, sive quod idem est, Assyriorum viguisse, vel ipsa sacra scriptura in Danielis prophetia testatur, ubi ferè nihil, nisi de Chaldaïca lingua profertur. Curruptio linguæ Persicæ veteris, ex varia temporum revolutione.Nulli itaque dubium esse debet, de Chaldaïcæ linguæ usu, qui tunc temporis vigebat per omnia regna Chaldæis Regibus, uti Nabuchodonosor, Balthasari ejus filio, et postea Dario Assuero, cæterisque subjecta: accidit tamen, ut Alexander Macedo vastâ Græcorum multitudine, Dario interfecto, omnia imperio ejus subjecta, in suam potestatem redigeret, quo facto, Græci commixti Chaldæis, altaramque diversarum gentium nationibus, Chaldæa corrupta à suo genuino statu paulatim in varias differentium populorum linguas divisa deflexerit: secuti post Alexandri obitum Romani, et post hosce Turcæ, linguas in tot genera mutarunt, quot regna, nationes et provincias Persarum tenebat imperium; et hodiernus monarchicus Persarum status luculenter docet, siquidem primæva Chaldæorum lingua linguâ Græcâ, Latinâ, Arabicâ, Turcicâ et Tartaricâ variè corrupta fuit; hodierna enim Persarum lingua à Tartari regnum Persiæ invadentibus, Tartarica est, commixtis nominibus Arabicis, ob Alcoranum, qui uti purè Arabicâ linguâ à Mahumede conscriptus est, ita quoque nemo pro viro literato et docto habetur in regno Persidis, qui eam non calleat, ut postea ex ejus institutionibus patebit; in reliquis verò regnis, Tartariæ, Candahar, Loristan, Gorgistan, Armenia, Corasan, Carmania, Samarcanda, omnes ita differentes sunt, ut una gens alteram intelligere non possit. Atque hæc de lingua Persica sufficiant.


CA-