Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est
12
Athanasii Kircheri

Cap. V.Persidis partem respicit; uti charta hîc apposita docet: atque in hac Ararat mons celeberrimus constituitur, de quo cum in Arca Noë quàm uberrimè egerimus, ad eam Lectorem relegamus. Jam verò, ut ad institutum regrediamur, exponendum restat, quomodo transmigratores illi ex Oriente' in terram Sennaar pervenerint. Quod ut scitiùs fiat, ab ovo rem exordiar.

In monte Ararat arcam constitisse, Genesis cap. vii. traditur; Noë verò ex arca egressum, uti suprà ostendimus, primò planiores montium tractus excoluisse, non quidem in uno eodemque loco commoratum semper, sed nunc hîc, nunc illîc pro locorum feracitate, et opportunitate perstitisse; Ararat enim non unum aliquem montem particularem esse putes, sed in ingentem longè latèque in Orientem concatenatorum montium seriem extensum esse, Itineraria Persidis Armeniæque quàm scitissimè describunt, quos montes Chaldæus Paraphrastes סורי גרדו,סורי גרדו id est, montes Gordu; Ptolomæus verò Gordiæos vocat, eosque sub latitudine 47 graduum ponit, quemadmodum ex charta geographica disces. Atque super, hos longè latéque protensos montes Noë cum filiis suis primùm unanimi interpretum consensu commoratum agros excoluisse, filiosque filiorum in necessariis artibus instruxisse, nulli dubium esse debet; donec tandem post complurium lustrorum decursum, montium gurgustiis adeò copiosam progeniem non ferentibus, in planiora submontanarum regionum loca descendere compulsus, ibidem veluti in uberioribus agris ampliorem coloniam fundaret; neque quisquam sibi persuadeat, Primi homines non statim post diluvium versus terram Sennaar moverunt.ex eodem loco populos statim transmigrationis initium fecisse, sed post plurimos annos, quod vel ex ipso contextu historiæ luculenter patet, cum inter ædificationem Turris et diluvium, uti paulò post chorographico calculo probabimus, 275 annorum spacium definiatur. Patet itaque eos hosce annos partim in habitatione montium, partim in planioribus campis, partim morâ in itinere ad campum Sennaar factâ consumpsisse; ponamus enim, 20 annos in montibus perstitisse, in planioribus locis 75, in itinere verò versus Sennaar, quod spatium juxta geographicas relationes, duorum mensium iter est, quinque annos consumpsisse, prodibunt centum anni, qui numerus longe abest ab annis fabricæ Turris.

Quomodo jam ex Ararateæ planitiei regione, ex Oriente in campum Sennaar pervenisse dici possit, ostendo. Certum est, ingentes sub monte Ararat campos, in quos ex vallibus montium prodeuntes intraverant, olim forsan fertilissimos, hodiè partim fertiles, partim steriles reperivisse, qui cum in meridionalem plagam longè lateque, ferè usque ad Mare Persicum, sub longa montium serie extendantur; hosce campos, et regiones respectu terræ Sennaar propriè orientales esse, quis non videt? et ex apposita hîc charta sat pater. In hisce itaque regionibus ad plurimos annos Noëmum cum progenie sua perstitisse clarum est, eò quod ad agros colendos aptissimas, et ob clivorum hinc inde exurgentium copiam, etiam vineis plantandis peridoneas invenerit; nam uti lectio sacri textus Arabica habet: et factum est, cum illi transmigrarent ex Oriente: ubi apertè docet, eos in hoc orientali campo quievisse, id est, unanimiter perstitisse et inde postmodum transmigrationem orsos esse. Confirmat hæc Strabo lib. ii. cum dicit. ἐν ταύτῃ τῇ Ἀρμενία πολλὰ μεν ὄρη πολλὰ δὲ ὀροπέδια, ἐν οἷς οὐδὲ ἄμπελος φύεται ῥᾳδίως, πολλοὶ δὲ αὐλῶνες, οἱ μὲν μέσως, οἱ δὲ καὶ σφόδρα εὐδαίμονες. Sunt autem in Armenia multi montes,
multi