Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/39

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
15
Turris Babel Lib. I.

Cap. V.3. Post diluvium anno 3. nati putantur Magog filius Japhethi, et Mesraim filius Cham, vitæ Noë 603. ab orbe condito ____ 1659
4. Post diluvium anno 4. vitæ Noë 604. nati putantur Chanaan et Lud, filii Cham, anno ab orbe condito ____ 1660
5. Post diluvium anno 5. vitæ Noë 605. nati creduntur Thubal filius Japheth, et Aram filius Sem, et Mosoch, anno ab orbe condito ____ 1661
6. Post diluvium anno 7. vitæ Noë 607. natus censetur Thiras filius Japheth, anno ab orbe condito ____ 1663
7. Post diluvium anno 38. Arphaxad filius Sem genuit Cainan, vitæ Noë 638. ab orbe condito ____ ____ ____ 1694
8. Post diluvium anno 68. vitæ Noë 668. Cainan genuit Sale, et Chus Nembrod, anno ab orbe condito ____ 1724
9. Post diluvium anno 97. Sale genuit Heber, vitæ Noë 697. anno ab orbe condito ____ 1753
10. Post diluvium anno 132. vitæ Noë 731. Heber genuit Phaleg. Prima divisio gentium: ab orbe condito ____ 1788
11. Post diluvium anno 162. vitæ Noë 761. Turris ædificatio anno ab orbe condito ____ 1818
12. Post diluvium anno 275. confusio linguarum, et secunda dispersio gentium, anno ab orbe condito ____ 1931
13. Post diluvium anno 276. regnum Nembrod, Babylon. vitæ Noë 876. ab orbe cond. 1932
14. Post diluvium anno 350. Noë moritur, anno ab orbe condito ____ ____ ____ 2006
15. Post diluvium an. 360. Ninus regnat, anno ab orbe cond. 2016

Ex hoc Epilogismo Genealogiæ luculenter patet, omnes tunc homines in mundo usque ad ortum Phaleg in Oriente extitisse, unicam quoque linguam fuisse omnibus, usque ad confusionem linguarum, quæ contigit anno post diluvium 275. Trina itaque transmigratio gentium ex Oriente, paulò ante ortum Phaleg, in adeò immensam hominum multitudinem excreverat, ut Noë divino lumine ductus, ne confusio in tanta multitudine nasceretur, eam in tres regiones mundi sibi notas, juxta trium filiorum Sem, Cham et Japheth, tribus dividendam censuerit, quæ circa annum, uti ex tabula patet, circa ortum Phaleg, circa annum fere centesimum trigesimum contigit; atque adeò ex præcedente genealogismo pateat, tres filios Noë cum omnibus filiis filiorum, nepotum, pronepotum, abnepotumque progenie, post egressum extra arcam, antequam in terram Sennaar proficiscerentur, partim in montanis Ararat recessibus, partim in submontanis regionibus orientalibus natos fuisse; quorum, quæ in Tabula ponuntur nomina, non nisi principes solùm, et patriarchas, innumerabiliumque populorum progenitores notant.

Quod ut comprobemusDuplex divisio terræ quomodo intelligenda fuit., notandum, hoc loco divisionem gentium dupliciter intelligi debere; primam quidem ad ortum Phaleg, unde et Heber pater ejus nomen filio suo à divisione indidit; hoc enim tempore, ut plerique ferè interpretes referunt, prima à Noë divisio gentium facta est; unde hoc loco non sumenda est illa divisio, quæ post confusionem linguarum contigit, sed quæ à Noë Dei voluntate, et quasi ex testamento Noëmico instituta fuit; altera verò reapse in constructione Turris. Qui verò unam cum altera confundunt, valdè hallucinantur, cum illa vel ipsius 'Josephi testimonio ἀποδασμὸς τῆς οἰκήσεως, id est, distributio habitationum dicatur, quando videlicet
Noë