Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/88

E Wikisource
Haec pagina emendata est
54
Athanasii Kircheri

Cap. IV.Sect. II.tuam Babylonici cœli limpiditatem, serenitatemque, tum ob turrium altitudinem, incubuisse; quoniam verò annum in 365 dies divisum a Noë filiisque (Noëmum enim Astronomiam suos docuisse, supra ex Josepho demonstravimus) acceperant, uti erant gloriæ percupidi, ita quoque muri ambitum, veluti in cœlestem quendam circulum, seu Zodiacum, in 365 stadia, quæ erant veluti gradus quidam, ad memoriam sui posteris exhibendam, et ut se Astronomiæ inventores ostenderent, divisum reliquerint. Verisimile quoque est, eas quæ singulis diebus fecerant, siderum observationes, veluti in ephemerides quasdam, lateribus inscripsisse, cujus nonnulla vestigia reperio in Eupolemo vetustissimo scriptore apud Eusebium, qui dicit, Abrahamum in Ægypto primùm sacerdotes Ægyptios Astronomiam docuisse; et Abrahamum quidem Astronomiam calluisse non nego, sed primum ejus inventorem fuisse, admittere non possum cum multò ante Abraham astrorum scientiam à Cham, Misraim, et Chus in Ægyptum illatam et à Mercurio Trismegisto, quem Adris ideò vocabant, mirificè cultam fuisse, tum in Obelisco Pamphilio, tum in Oedipo, iii Tomo de Astrologia Ægyptiorum fusissimè demonstraverimus. Primùm itaque volunt omnes veteres scriptores præsertim sensatiores Rabbini, Ralbag, Radac, Henoch ab Adamo Patriarcha VII. annum in 365 dies, Zodiacum in signa 12 distinxisse. Addunt Rabbini, dictum Henochum, cùm, uti sacra Genesis dicit, 365 annos vixisset, atque singulis centenis annis, siderum observationi incubuisset, post 365 annorum spacium, raptum fuisse, et ambulasse cum DeoHenoch astrologus., cujus admiranda opera tam studiosè observavisset; Henochum verò ea, quæ ipse ab Adamo instructus didicisset, filio suo Mathusalæ tradidisse, deinde per Lamech, Noëmo communicasse, quem et filios suos Sem, Cham, Japheth, uti in præcedentibus docuimus, ante et post diluvium in Astronomicis præceptis instituisse, et deinde tum per se, tum per filios suos, reliquæ posteritati reliquisse, inde patet, quod Nembrod et Ninus, et uxor Semiramis, cum ex præcepto Chami, et Chusi parentis sui eam maximè coluerint, et vel ex muro urbis, quem Semiramis fundaverat, 365 stadiorum in circuitu ad numerum 365 dierum anni dispositorum, mysticâ significatione, luculenter patet. Quæ quidem astrorum inspiciendorum ars deinde in Ægyptum à Chamo traducta magnos nullo non tempore progressus fecit, ut nulla ferè postea natio extiterit, quæ ab Ægyptiis Astronomiæ fundamenta non acceperit, uti quàm uberrime in Oedipo de Astrologia Ægyptiorum tradidimus, et circulus aureus in Templo Osymandri in duodecim signa divisus, et quadrantes in Tabula Bembina spectabiles cum cæteris instrumentis uranometris apertè testantur. Referunt quoque Jonithum filius Noë astrologus, juxta Rabbinos et Syrios.Syri, Jonithum Noëmi filium præ omnibus aliis astronomicarum rerum notitiâ clarum, à parente suo in Ethan terram Chanaan, ad novas colonias fundandas amandatum, ubi et primùm populos sibi subditos notitiâ artium necessariarum, et potilssimùm astronomicis disciplinis, quas à parente acceperat, imbuisse; Abrahamum verò inter cæteros ab eo instructum, eam postea Ægyptios docuisse, quamvis hujusmodi scientiæ traditio majori jure Chamo, Misraim, et Tauto, id est Mercurio Trismegisto adscribi debeat. Sed hæc pauca ad mysteriosam muri Babylonici in 365 stadia divisi, et analogi ad 365 dies anni, structuram explicandam sufficiant. Jam, uti dici solet, ad rhombum.

PorròDubium de Turribus solvitur. erant, teste Diodoro, in dicto muro turres 250 numero, quarum altitudo latitudoque magnificentiam æquabant murorum; cur verò 250 so-
lum