Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/90

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
56
Athanasii Kircheri

Cap. V.Sect. II.

Pons babylonius à Semiramide constructus,
vel, ut alii, à Nitocri.
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 90 crop).jpg
DESCRIPTIO
PONTIS BABYLONICI.

Pontem hunc (secundum Diodorum) 2 stadiorum longitudine, et 30 pedum latitudine, GH, sic construxit Semiramis.

Non fubjecerat arcus, sed columnas mira in profundum arte jactas, extruxit, lapides ut firmiùs inter se connecterentur, uncis ferreis distrinxit, et plumbo compages illiquato explevit. Columnis verò antequam latera fluvium exciperent, angulos (qui rotundum et paulatim usque ad columnæ latitudinem refrænatum haberent aquarum decursum) præstruxit FC.

Columnæ erant duodenum pedum interstitio DE.

Hæ prægrandibus trabibus obtectæ erant, et iis superimpositi asseres transversi A.

diorum ambitu. Hujus ædifici altitudo latitudoque superat, secundi muri opus. Inerant diversorum animalium figuræ in turribus et muris, colore quoque, ac formâ naturali. Erat insuper omnis generis animantium venatio, quorum magnitudo quatuor cubitos excedebat. In his Semiramis conspiciebatur ex equo pardalim jaculata, juxtaque eam vir Ninus jaculo leonem feriens. Erexerat et portas tres, superque eas varia ex ære posita ornamenta. Hæc regia excellentior ea, quæ ex altera sita erat fluvii parte, fuit, tum magnitudine, tum ornatu; illius enim muri ambitus triginta stadia ex cocto latere complectebatur, loco animalium æneæ statuæ erant Nini ac Semiramidis, præfectorumque, et Jovis insuper, quem Belum Babylonii vocant. Inerant et acies structæ, variæque venationes ad aspicientium voluptatem. Vide in urbis topographia laci locum B C D.In loco Babyloniæ humiliori lucum quadratum effodit, cujus singula latera ex latere cocto, asphaltoque ædificavit; stadia erant ducenta, profunditas pedum triginta quinque, ad quam flumine superinducto ab regia fossa utrimque aditum fecit. Ex utraque verò parte, ex cocto latere fornicibus constructis asphaltum superinduxit, ad quatuor
cubi-