Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/92

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
58
Athanasii Kircheri


Cap. VI.Sect. II.

Caput VI.

De Hortis Pensilibus, à Semiramide in Babylonico campo exstructis, qui et inter miracula mundi numerati fuêre.


TAntaIncredibilis animi magnitudo in Semiramide. fuit in Semiramide animi fortitudo, tantus ambitiosi pectoris ardor, ut requiescere non posse videretur, donec gloriam Nini mariti sui, incredibilium gestorum memoria, si non superaret, saltem æquaret. Fuerat ea primùm auctor deditionis Bactriæ urbis, et consequenter totius Bactrianorum regni, de quo vide Diodorum lib. i. cap. 3. cujus animum, supra omnem muliebris conditionis sexum admiratus Ninus, eam in uxorem duxit. Sub hoc primævi mundi Imperatore Nino, Semiramis Imperatrix, sub fœmineo sexu masculum, Martiumque animum induens ea gessit, quæ non solùm fœmineam conditionem superaret, sed et tam ardua, tam sublimia verè παράδοξα καί ἂπιστα operata fuit, ut, si scriptorum veridicæ relationi fides habenda est, post se omnium gentilium mulierum, fortiumque heroïnarum famam multis parasangis reliquisse videatur. Sed cùm jam in præcedentibus de Turri octozonia, et civitate Babyloniæ ab ipsa erecta actum sit, jam restat, ut et Hortos ejus pensiles pari passu describamus.

SicHorti pensiles. itaque dicit Diodorus lib. iii. cap. 4. Erat et pensilis Hortus juxta arcem, non à Semiramide, sed à quodam Rege Syro postmodum in gratiam ejus factus. Verùm quicquid hic Diodorus scribat, perperam dictum fuisse, omnes ferè veteres scriptores asserunt, cùm hoc unicum opus Semiramide fuisse, credendum sit; cùm Rex ille Syrus, cujuscunque tandem nominis fuerit, in aula Reginæ præcipuus, quem uti illa insigni favore prosequebatur ita quoque condendorum hortorum pensilium curam dedit; hic ad animum Semiramidis, quem norat, rerum inauditarum, et insolentium amore tumidum, se accommodans, persuasisse videtur, ut ad delectationem propriam hortos omni florum, plantarum, arborumque genere confertos supra palatii sui tecta conderet. Qualis autem hujusmodi structura esset hisce verbis describit Diodorus. Hujus Horti, inquit, singula latera jugeribus quatuor extenduntur. Aditus veluti in monte erat, ædificiis unum supra alterum extructis, ut in eo conspectus longè latèque pateret; testudines in solo positæ erant, quæ totius Horti pondus sustinerent, inde aliæ super alias excrescente semper magnitudine, ædificatæ; nam superiores, in quibus Horti murorum superficies continebatur, altitudine 50 cubitorum eminebant; earum latitudo pedum erat 12. muri pars magna impensa extructa, spissitudine erant pedum 22. solum hoc pacto constabat: erant positæ lapideæ trabes longitudine pedum 16 et 6 latitudine; super has pro pavimento stratæ arundines asphalto compactæ, desuper cocti lateres duplici ordine gypso structi; tertiò regulæ plumbeæ, ne qua humiditas ad testudines manaret; aquarum insuper receptacula, quibus humor efflueret. In hoc patimento congesta humus profunda, ut magnarum arborum radicibus satis esset, Hortum efficiebat; in eo proceræ omnis generis arbores aspectum jucundum reddebant; lumen quoque adeò testudines invicem præbebant, ut in eis regia diversoria haberentur; præterea aquæductus occultè fabricatus rigabat Hortum. Hucusque Diodorus. Verùm cùm hæc descriptio obscurior sit, quàm ut ex ea vera fabricæ forma concipi possit, ejus hîc scenographiam oculis lectoris, jux-
ta