iii.
Ad un ignoto.
Nereus amphytritibus lymphis, eripiens vices Vulcano, flammas emictet ab alvo, et inde fontanus corruet liquor, unde ignite sagipte Mulciferi emanabant; repetent annes capud, et eoum Pliebus a zeffiro versa vice, necnon et gigantium mater antiqua Cynosura Alcide Perseo Boote et aliis ymaginibus ornabitur nisi fallor, et earum astra gerendo refulget; sic etiam uris trahentibus unco sulcabitur nidus Lede, et nature preposteris legibus omnia spero verti, et sic in processu non vasta prodigia actonitus intuebor: postquam a te cathacreto, de quo non modicum confidebam, nomen sacratissimum amicitie non inspecto, deceptus anxior in labore. O! quampluries tibi verax obgannirier reminiscor, extremi supplicii dignum fore qui ledit huius celicole deitatis, amicitie scilicet maiestatem; cuius sacratissime vires id faciunt, quod et ipsa natura non potest suis viribus adimplere, sed decreto sanctissimo vetuit inter vivos. Ipsa quidem voluntates unit varias et diversas, extraneas animas iungit equat et sotiat, et quod plus, suos inter se taliter interligat, ut in essentia carior unicuique, pro alio si necessitas interveniat oportuna, cupiat iam non esse; cuius effectus extendere ulterius iam non queo, cum Perithoi Nysi Damonis et aliorum quamplurium laudabilia gesta declarent. Sed tu miserrime ipsam ut credidi non novisti, quod patet: et ideo sepicule pectus miserum exanclando, «heu heu!» dico et merito si non erro. Nam sicut syculus ille Perillus, sic meo ergasterio sum deceptus, et ut Procris Cephalo tradidit, sic tibi sagiptam michi concessi nocivam. Sed quid hoc merui? Rogo sensim mecum altercando discutias. Nonne, nisi me reminiscentia fallat, aceratam indutum endromeden, baburtum ac batinorum moribus