Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/213

E Wikisource
Haec pagina emendata est
207
XX. - A MAINARDO CAVALCANTI



parvo vestimentorum frigore ethneum sedare incendium. Et quoniam adversus tam validas caloris immensi vires me exhaustum et imbecillem sentiebam, in finem meum me omnino iturum rebar, et de vita presenti desperans, de futura cepi meditationes intrare: et dum me scelestum hominem ante tribunal Iudicis cuncta cernentis primo a corpore egressu iturum noscerem, et iustam eius iram in crimen meum severamque censuram mecum revolverem, tantus me pavor intravit, ut tremerem totus et veras mei conscius emitterem lacrimas. Adstabat michi sola ancillula quedam, cuius multis annis obsequio usus sum, que me videns et existimans quoniam egritudine victus lacrimarem, et incompte ac insipide satis cepit conari pauculas vires meas in patientiam erigere. Ego autem medio ardoris in estu ridebam illius inscitiam, et te et amicos alios, etsi absentes essetis, tanquam presentes post trepidationem illam ingentem alloquebar, et orabam tacite, quibus poteram mentibus, ut intercessionibus vestris michi a Deo facilem impetraretis exitum eumque erga me mitem misericordemque votis faceretis supplicibus: et nonnunquam, me ea hora expiraturum existimans, vale tibi reliquisque dixi. Quid multa? Cum in profundissimam noctem venissem, et ecce iudicio meo ignis extrorsum ab intrinsecus emissus, ab umbellico in fundum usque ventris et dextrum inguen, cuncta corripuit: ex quo sperans egressuram febrern cum ardore ilLo, paululum patientius cepi expectare exitum. Sed cum in cassum cedere expectatum adverti, Phetontis memor incendii cepi michi ipsi timere ne fulmine ilio in cinerem iturus essem, et quam ante optaveram mortem expavescere. Interim post longam expectationem dies eluxit, et vocatis ex rusticanis amicis quibusdam ostendo eventum. Mirantur omnes: et cum nil haberent aliud quod prestarent, ivere in consilium. Hortantur ut medicum advocem, quod ego tanquam superfluum aspernabar, consuetus nature accidentium quorumcunque in diem usque illam curam permittere. Tandem, ne viderer id potius ob avaritiam facere quam ob sinistram medicorum habitam oppinionem, advoco: nec credas vero Apollinem, quem primum novisse vires herbarum aiunt, seu epydaurium Esculapium vel iuniorem horum